cis quibusdam cognita, paucioribus etiam probata esset: ex quo recessu illam in apricum educere conati sunt sophistae, qui cum alius aliud sequerentur iter, nec quid agendum esset, satis perspexissent, quod petiverunt summo studio, non sunt adepti. Atque qui deinceps subsecuti sunt philosophi in- choasse potius quam perfecisse divinum opus censendi sunt. Tandem exstitit Aristoteles, in quo plane divina mentis ingeniique virtus enituit, qui quem- admodum ipsius alumnus atque amicus Alexander ille Magnus totum terrarum orbem sub suum redegit imperium, sic infinitam artium litterarumque vim et varietatem in unum quasi coegit philosophiamque cum ipsa vita arctissimo conjunxit vinculo. At sicut ingens illa imperii moles, quam Alexander ille struxerat, brevi post illius mortem dilapsa atque diruta est, ut frustra ille tanta consilia agitavisse videatur, ita etiam philosophia, cujus auctor et prin- ceps fuit Aristoteles, non ita multo post evanuisse et penitus exstincta esse videtur. At non frustra neque Alexander neque Aristoteles illa moliti sunt: namque quemadmodum ex ipsis illis ruinis multa magnaque exstiterunt imperia per universum terrarum orbem, ita ex iis fundamentis, quae Aristoteles jecerat, plurimae celeberrimaeque effloruerunt disciplinae. Quamvis autem discipli- narum tanta sit multitudo et varietas, tanta dissimilitudo, tanta denique dis- cordia atque inimicitia, tamen omnes ab Aristotelis ingenio tanquam a fonte quodam sunt deducendae. Quamquam autem qui post Aristotelem exstiterunt philosophi nequaquam cum illius ingenii virtute ac praestantia comparari possunt, tamen illae disciplinae plurimum contulerunt ad omnem et humanarum et divi- narum rerum conditionem conformandam tam apud Graecos quam apud Ro- manos. Itaque operae pretium videtur, diligentius inquirere, quid post Aristotelem ad veritatis indagationem communi multorum studio collatum sit, quidque inde et in publicam et in privatam vitam redundaverit. Quum autem magnum at- que arduum opus sit, Graecorum philosophorum, quorum integra supersunt ingenii monumenta, doctrinam explicare atque illustrare, tum vero multo est difficilius, de eorum sapientia certi quid statuere, quorum paucae tantum sunt servatae reliquiae: id quod cadit in omnes illas quas dico familias maxime- que in nobilissimas Epicureorum et Stoicorum doctrinas. Quamquam enim multi sunt, qui summam certe harum disciplinarum servaverunt, tamen qui vel
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


