Quod Pericles in ea oratione, in qua Atheniensium bello Peloponnesiaco occisorum memoriam eximio ornavit praeconio de suis suorumque popularium studiis dicit: Piudoxhoνee do usr eureelcg 2* pPνοσασοαν,εμν νεν uα⁵αeας — τι oνς ιντος olzeicν dμα να ν⁴ιιτιπαν αιεα u ετεοο³⁸α απνς ονα reroιιμισιιι τͥ ⁵μτυνια ⁵μm Ʒνιεᷣς νυννσαην eνά ν⁴o 16ν s 6ουνν ꝙτυν⁸ε uerexovra otx dαeνμνα, d dzoson voi‿ονμᷣs, aad u‿τo, ror aioμ„ yj&„ νυνυμοιιμεεα ⁶ςοωνοιασςατς τπσἀmντιμααά☚ι⁴α, 0 1008 6„ονς roıs 2„ο½ 1⁶ι» ,o-
vOu, dAAd ⁵m JvοddHM iα νον⁷ιτ εμα d*„ εν⁄σϑισν id cum tempe-
ramento quodam licet ad universam Graecorum gentem commode transferre; nam Graeci soli sunt ex antiquitatis populis, qui non agendo magis occupati essent, quam mentis aciem intenderent, ita tamen ut Atheniensibus utriusque laudis summa facile sit vindicanda. Neque vero Graeci a principio pariter utrumque studium amplexi sunt, verum Graecorum animus tum demum omnibus vinculis solutus atque liber enituit, ac foras quasi ex carceribus, quibus eircumclusus tene- batur, prosiluit, cum ab iis rebus, quae sensibus subjectae sunt, ipse se revo- casset, suamque vim et naturam penitus cognovisset. At vero quamdiu res et publicae et privatae essent satis arctae et perturbatae, non potuit Graecorum
ingenium libere suum sequi arbitrium, verum quotidianae consuetudinis vinculis
constringebatur. Verum cum res publicae legibus atque institutis satis essent fir-
matae, cum privatae res essent lautiores, cum ipsi non jam angustis patriae
terminis cohiberentur, sed latius evagati alienis in locis aut stabile collocas- sent domicilium, aut certe peregrinati essent, ibi vero cum artium liberalium litterarumque studia laetissime effloruerunt, tum vero etiam philosophia est excitata..
Diu tamen Graecorum philosophia et a ceteris artibus ac disciplinis et ab ipsa vita prope abhorruit et in angulo quasi quodam delitescebat, ut pau-
.


