Aufsatz 
Commentatio de Chrysippi libris peri apofatikōn
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

maximam adhibebant curam, cavere non potuerunt, quin adderent aliquid de- merentve aut immutarent falsoque interpretarentur itaque germanam formam prorsus oblitterarent.

Dici igitur vix potest quanti momenti sint ea, quae quamvis pauca ex integris illis litteris servata sunt. Et Epicureorum quidem doctrinam aliqua certe ex parte illustrant quae Herculani reperta sunt codicum fragmenta, licet exi- guae tantum deformataeque reliquiae et ipsius Epicuri et ejus discipulorum sint servatae. At minus laeta fortuna fuit Stoicae doctrinae: quamvis enim Herculani etiam Chrysippi duo volumina reperta esse dicantur, tamen illa non- dum, quod sciam, publici sunt juris facta. At aliqua ex parte licet illud restituere damnum, namque ipsius illius principis monumentum mihi reperisse videor, quod quoniam paucis tantum innotuit, primum subjiciam, correctum illud quidem et quantum fieri potuit ad pristinam formam revocatum. Exstat autem illud Chrysippi fragmentum in papyro Aegyptiaco, qui servatur Parisiis in Museo regio. Et poetarum quidem fragmenta, quae in illo libello reperiun- tur, primus edidit Letronnius, qui docte eleganterque de plerisque disputavit*ε); postea eadem explanavit Schneidewinus*3c). Post idem Letronnius integrum illud philosophi fragmentum una cum aliis papyris edidit,*er) qui quidem liber in Germania parum videtur innotiisse. Ceterum hoc moneo, me libellum in viginti quatuor capita descripsisse, totidem enim poetarum loci a Chrysippo tractantur: numeri in margine positi indicant codicis columnas; lineolae autem interpositae singulos codicis versus.

*) NJournal des Savans. 1838. Fasc. V. et. VI.

**) Fragmente griechischer Dichter aus einem Papyruc des Königlichen Museums zu Paris. Nach Letronne herausgegeben von Dr. Fr. W. Schneidewin, ausserordentlichem Professor zu Göttingen. Gött. 1838.

***) Fragments inédits d'anciens poëtes grecs, tirés d'un Papyrus appartenant au Musée Royal, avec la copie entière de ce papyrus, suivis du texte et de la traduction de deux autres papyrus, appartenant au mème Musée, publiés de nouveau, avec des additions par M. Letronne. Paris, typographie de Firmin Didot Frères. 1838..