16
potuerit. At sane mirari licet, quod Bruckerus, homo inprimis acutus, non viderit, interesse plurimum inter Hipponis doctrinam et Pythagoreorum systema. Re vera non in verbis modo, sed etiam in rebus maxima videtur esse inter utrumque dissensio, ita ut Bruckeri argumenta facillime refutari possint. Reperiri vero censet similitudi- nem quandam et quasi cognationem inter Hipponis doctrinam de ignis et aquae in mundo conformando certamine et Pythagorae placita. Sed et haec cognatio nulla est, nisi summam testimoniis faciamus vim. Jam Simplicius, ut Schleiermacherus recte commemorat, non potuit non compertum habuisse Hipponem Pythagoreis adscriptum esse, quod, priusquam de Hippone loquitur, Alemaeonem dicat a quibusdam inter Pytha- goreos habitum esse. Cur id non etiam de Hippone dixisset, si idem de Hippone sensisset? Superest Practerea locus in Joannis Diaconi Allegor. in Hesiodi theogoniam, quo Hippo,&έος qui dictus sit, zmν νν principium posuisse fertur. P. 456 ed. Gaisf.: O 21* 10 00 219els Osννννεστεοο τμμν qo‿αιν, dπουνο⁹σ Hodzletros, d d Tn„ αςm m⁵mπιπ 6&εαρς. Jam refellitur haec sententia Aristotelis testimonio, dicentis, neminem philosophorum principium posuisse zzννν νπν. Acutissime huic loco Schleiermacherus adjungit, quamvis non a dubitatione absit, num Aristoteles omnino Hipponem aestimaverit, qui inter philosophos enumeretur, tamen quum et Hipponem non accurate rejecerit Stagirita, certe eum tanquam ab hac norma exceptum ab illo nominatum esse. Itaque haud injuria hanc sententiam, quae non modo eam ob cau- sam falso Hipponi tributa esse videtur, sed etiam apud nullum inter omnes antiquita- tis scriptores reperitur, abjiciendam esse censemus. Mirandum autem, quod Jacobus Thomasius in observat. Halensibus tom. II, pag 434 maximam operam impendit, ut eam sententiam Hipponi vindicaret, quam praeter illum Allegor. ad. Hes. theog. locum praesertim despicentia illa, qua Hipponem prosecutus est Aristoteles, probare studet. Contendit enim, non potuisse Aristotelem ita de Hippone locutum esse, si principium rerum in aqua Posuisset Hippo; tum enim ab eodem non Petnisse laudibus elatum esse Thaletem, qui eandem prope habuisset sententiam.
Hic res me inducit ad aliam rem, quae omnibus qui de Hippone verba fece- runt scriptoribus nostri aevi quasi crux visa est. Legitur enim apud Aristot. Met. I, 3, pag. 984. ed. Bekk.: Oalis ueνον leyeraν νru daοgmονν εl ns xodτ⁸ air las. InnGν ya 00 ¼8 Gν T4 dιι⁴ι σειε Jevu uerd 1010» daid 1* urelet 100 nns 94i⁶ν. Et apud eundem de an. I, 2. 100„ dν οοιστχσ 0¶ ⏑lα 569 14— „d Grεꝓρνανντο,*αοαmρεο παυν Quam sdrεdα v⁷ ducaoiag diversissimis modis interpretati sunt viri docti. Ita Alex. Aprod. ad. Arist. Met. I, 3. sic annotat: In- rGνασ ι⁶σmτοοοοσ doxν dmJds 10 d„ον 40¹00oro, 0 ϑέσσσ, Od Juaouαoα³ rrorε— 00» 500, de Oalije, ¹ Gi*jo, do Arcεiuοene eal Aoyεννςεε ι ᷣ πααοœεεat ron 1)„ doscœ dς Srune807 œ² 0dεν dιαααndu et infra 5r0 ds 14„ο ʒe 1αωο œτον ι F‿⁵‿εος„. Quod subtilius quam verius dictum esse videtur. Inter recen-


