Aufsatz 
De Hippone atheo / Wilhelm Uhrig
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

philosophicarum non opus sit verbo, vi transitiva praediti, quod ex. gr. in elocutione historica aegrius omittitur.

Amplificatur ergo horum virorum testimoniis Toctria Hipponina non solum eum in modum, ut systematis summa, ab Aristotele, Simplicio, Alexandro Aphrodisiensi aliis paucis admodum verbis monita, exponatur atque argumentis augeatur, sed etiam ita, ut aliud quoque principium, ignis, ponatur, quod Hippo aquae adjunxerit, cuique lo- cum atque auctoritatem in conformatione rerum tribuerit. Secuti sunt autem Orige- nem atque Sextum prope omnes omnium temporum viri docti, qui hanc rem litteris tractaverunt.

At vero nonne mirabile videtur, quod Aristoteles, cui quidem major tribuenda est auctoritas, quam Origeni atque Sexto Empirico omnino de igne taceat? Quae vero causa est, qua hoc factum sit? At, objiciat aliquis, Aristoteles pauca tantum verba fecit de Hippone atque omisit, doctrinam Hipponis accuratius exponere. Dicit autem ille: 1⁶νν σς †φοτιιιπνέοσν ναά udc% ztre dnεᷣννναάνσο αᷣνσανρνε σm et adjunxit, illos philosophos gignendi ratione commotos id docere videri etc. Addit vero Aristo- teles, Hipponem pugnasse contra eos, qui, animam esse sanguinem, contendissent, quod semen non sanguis esset; hoc vero esse primam animam. Si igitur Aristoteles de causa loquitur, qua Hippo ad aquam, tanquam rerum principium inductus sit, et de controversiis verba facit, quas Hippo habuerit cum aliis philosophis, cur ne verbo quidem mentionem fecit principii alterius, ignis? Quid vero proferunt illi, qui Aristo- telis opera commentati et interpretatisunt, Simplicius, qui Aristotelicorum illorum librorum eruditissimus habetur interpres, Alexander Aphrodisiensis alii? Nullo loco dixerunt, ignem esse alterum Hipponis Principium. Nam locus ille Simplicii in Arist. phys. fol. 6, quo interpretationem principiorum Hipponis et Thaletis verba sequunturzo* pdo 10 Ssονμιν ꝙτρv̈ ad mihil aliud spectat, quam ad probandam illorum philosopho- rum sententiam, principium rerum esse aquam vel humidum. Demonstratur, omnes alias naturae vires, quarum origenem perscrutari non Possemus, omhesque rerum permu- tationes fieri aquae vel humidi Potentia, immo vero 10 Segtuon oriri ali augerique aqua. Num etiam tum Simplicius dixisset: 5oα d zereg ol 5y(scl. row½eo*) lerreg, Oalije εœ Lααν 50ο, Iamaooc xu HOdrleeros Fug? Vide etiam interprett. ad Arist, de Coelo p. 514 ed. Brandis: Oalis 2εν ο MMzirog el Irnoν τ d dr 9 ασlφά Sme¹d&s 0ο τε O*εερμαναα τ⁶υανντε⁴ςα⁶ν ⁸ασνσεσχ αeς τοοσ– zeν ze ταά‿ε zιν ρντν. Dixerit aliquis, esse ignem apud Origenem et Sextum non quasi principium sed tantum causam rerum moventem et fingentem. Cujus si vera sententia est, rem absolutam habemus. Sed primum Sextus dixit, Hipponem sump- sisse principia ionem et aguam, neque aquam et ignem. Et quamquam, si dixisset Sex- tus aquam et ignem, coucludere non possemus, ignem(verbum postpositum) materiam potius secundariam esse, tamen adducti Origenis verbis, sententiae amborum, Sexti