4
Sextum Empiricum, Arnobium, Censorinum, Clementem Alexandrinum et Galenum nominatam esse Hipponis urbem patriam, prope desperandum est, quin quaestio de illa re ad liquidum confessumque possit perduci. Cf. etiam, quae de Hipponis irri- sione, qua Hipponem Cratinus prosecutus est, infra dicta sunt.
Quae nunc sequitur quaestio de tempore, quo Hippo vixerit, difficilis est tractatu, quum tam diversae inter se sint virorum doctorum opiniones, ut prope dubitari liceat, num veritas ad liquidum explorata constitui possit. Quum vero omni auctoritate ve- terum testimoniorum destituamur, non aliter rem proffigare poterimus, quam ut con- jecturarum ope ex veterum indiciis veritatem enucleare studeamus, quam quaestionem ut recte instituamus necesse videtur ea de re, quae viri docti statuerunt, accurate ex- pendere. Ac primum inter eos, qui de Hipponis aetate sententias protulerunt, Berg- kius, vir clarissimus, nominandus est, qui acutissime de ea re disseruit conjecturamque probare studet, Hipponem Cratini comici temporibus vixisse atque ab eodem in Ha- vOnraig fabula derisum esse, quod, quum Athenis commoratus esset et juvenibus sapientiae praecepta tradidisset, propter atheismum malam notam accepisset. Praeterea conjicit Bergkius, scriptam esse illam comoediam praecipue in Hipponis irrisionem, et accepisse fabulam nomen a choro, qui videretur ex Hipponis discipulis compositus esse, quos, cum omnia sibi perspexisse et mente comprehendisse viderentur, Cratinus NIa- »onras vocasset et fortasse etiam in scenam oculatos induxisset. Pergit Bergkius pag. 182.„Cratinus igitur ut in discipulis ostendit, quam vanum esset hoc philoso- phandi studium quamque perniciosum, ita nec ipsi Hipponi pepercit: videtur autem philosopho maxime vitam libidinosam exprobravisse: quod jure injuriave fecerit vix dis- cernas: nam comici poetae non solent accurate imaginem ejus hominis, quem in scenam inducunt, repraesentare, verum si quid vitiosum esse perspexerunt, ejus rei quasi exemplum quoddam Proponunt et personam inducunt, quae speciem quidem et formam refert certi cujusdam hominis, qui istius vitiosae rei studio maxime insignis est, sed simul omnia continet et prae se fert, quae ex illa pravitate proficiscuntur: facile igitur potuit Cratinus in Hipponem illud crimen conjicere, quod vel in discipu- los vel in alium aequalem philosophum cadebat: et fortasse nihil aliud voluit Cratinus docere, nisi studia illorum philosophorum, qui in sola rerum natura imestiganda toti sint occupati, quique subtilitate disserendi pristinam deorum verecundiam penitus sus- tulerint, mores quoque integros et castos corrumpere et libidines gliscentes accendere. Ut igitur idoneo documento ostenderet, quantopere illud philosophandi studium a pro- bitate et pietate animos hominum abalienaret, Hipponem foedis libidinibus deditum exhibuit.“ Quae acutius quam verius mihi disputata videntur.
Nititur autem Bergkü conjectura loco quodam scholiorum ad Aristoph. Nub. v. 97 ad versus:


