Aufsatz 
De Gamapoiia Menelai / Heinrich Rumpf
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

sit, mentione repetita opus non esse. Restat hoc unum: saltatione cantuque finitis, epularum tamen celebratio per- mansit ¹*), quarum si non adumbratione at mentione poeta abstinere non potuit, quum in iisdem epulis ipse Tele- machus interfuisse dicatur. Epulas igitur nuptiales omnino nullas ium fuisse colligamus? Ut illa ratio vera sit, hunc eſficiendi modum repellimus. Ouin etiam quaeramus oportet, numquid poetam permovere poluerit, ut in hac potissi- mum causa hunc illumve locum praetermiserit, an a poetae consuetudine illa ratio rem inceptam abjiciendi plane abhorreat. Et Telemachi quidem rebus, quas poeta hic persequitur, praetermissa nuptiarum sive coenae nublialis adumbratio consentanea est. Ex Menelao enim sciscitari debuit, numquid de patris sorte cognili haberel. Quamquam igitur poeta initio libri significavit, quam laeto hospilio Telemachus exceptus sit(ru*⁸εαν gulbtnrus drεαοσ 15, 158), quam splendidae fuerinl Menelai res, lamen eo non abducitur, ut carmine suo nuptiales epulas illustret, quas Telemachum inüsse dixit. Mavult potius depingere, quo modo ipsis Menelai Helenaeque sermonibus in filü animo desiderium patris alatur, ne quum Telemachus tum ipse poeta Ulixis oblitus esse videatur.

Neque exempla desunt, quae poetam in simili re similifer egisse arguant. Megapenthes, filius adulterinus Menelai, idem, qui nuptias celebrasse fertur in primis libri versibus, per totum 4Aium librum ne verbo quidem commemoratur. Fac, nuptias jam pridem ante Telemachi adventum confectas fuisse, nonne eundem, quem libro 1510 in Menelai domo versantem et pocula ministrantem invenimus, Telemacho adventante in patris aedihus habilasse credamus, in quibus vulgo filios heroum habitasse tenemus cI. disserlat. l. de aed. H. p. 21 sdd.? non Megapenihes, si tum in aedibus versabatur, hospites conspexit, convenit, parentum colloquio interfuit? OQuid, quod vel libro 1510 poeta eum parum curasse videtur; v. 100 quidem cum Helena Menelaum sequitur, ut ex thalamo dona hospi- lalia Telemacho et Pisistrato profecturis afferat, v. 141 üsdem in convivio pocula ministrat. Menelaus inde ad currum secutus salvere eos jubet; Telemachus salutationi respondet. Auspicium intercedens Helena, quam ad cur- rum accessisse antea scriptum non erat, interpretatur et ea salutata demum Telemachus proſiciscitur. De Mega- penthe iterum prorsus nulla mentio fit. Quam ob causam? OQuia poeta facere non potuit, quin de principum laude detraheret, si copiam dicendi, quam secundarum partium actores, ut Megapenthes, praebebant, persequi vellet. Eadem ratione explicandae Eurydices partes(v. 3, 453), quae ut cum filiabus nuribusque repente in medium prolata erat, statim e conspectu evolat. Atque etiam propius hujus causae exemplum e 3tio libro afferri potest. OQuum sacrorum in litore finis factus esset, principes, Nestor cum filiis generisque, domum redisse dicuntur; de frequentissimi Pyliorum conventus reditu nil traditur. Itaque fieri potuit, ut Nitzsch. ad 3, 396 403 Pylios quos- dam senes cum Nestore ad regiam ivisse statueret. Neque vero illo loco e poetae silentio recte efficieiur, quem- quam Pyliorum senum non domum, sed cum Neslore ivisse(cf. dissertat. modo l. p. 8), neque 4to libro convivas nupti- ales in Menelai domo non affuisse recte colligetur, quia redeuntes non diserte commemorantur(cf. Nilzsch. Com. P. P pag. 238 ad v. 65 f.). Luculentissimum denique exemplum ad hanc ipsam coenam nuptialem explicandam laudat Lehrs. de Arist. stud. Hom. pag. 135, n. Summa enim poetae arte dicit eadem, prout res postulet, modo accurate depingi, modo gravioribus rebus instantibus striclim tangi. Hta in 4κeησπηιοοωQöO0œ adesse coenam vespertinam, apparari nullam. Poetae igitur proprium est in narratione alia primo, alia secundo loco habere, prout alibi aliter aut consilium suum aut res ipsa postulat. Neque idonea causa abest hujus rationis. Ita enim eilicitur, ut tanquam in boni pictoris opere quaedam eminere, quaedam recedere videantur et ipsa rerumi varietate oratio delectet. Sed ut vel haec recte disputata esse concedas, illud ipsum, quod bonum poetam deceat, ais hac in causa desiderari. Non enim praecipua amplificari, et, quae iis comitentur, leviter perstringi; immo convivi, quod coram vidisse Telemachum ex primis libri versibus facile colligas, nullum omnino vestigium reperiri.

At operae pretium erit, singula poeiae verba, quae ad rem pertineant, excutere, num omnis convivũ mentio ab hoc libro plane absit. Qua in re ne callidius, quam justius egisse dicar, supra in argumenli summario, etiam

¹⁰) Quamquam Nitzsch. ad 4, 15 19 id fieri potuisse negat cf. tamen 17, 270. 359. 362.