15
iτον Ʒε οσemταόορνοο εαάνμννdεννοιι εmeτεινπον c— 04 1 1ε0! dεπιννν S1 1εναεσ 716 ν0ντ. 1
OQuae a v. 625— ad extremum librum narrantur, omnia in Ithaca facta esse dicuntur, quare ab hac quaestione plane aliena sunt.—
Sed tantum abest, ut Athenaei insimulatio adumbratione argumenti, quam dedimus, refelli videatur, ut vel augeri eam facile dicas. Ac primum quidem nonne laudanqus est ille, qui mores Telemachi et Pisistrati castigat? domum enim ingressi non ad Menelaum hospitem accedunt, sed stupentes regiam splendidam admirantur; quin a lavando redux Telemachus non ad nuptiarum celebrationem advertit, sed in vicini aures insusurrat. Ouid vero, quod similis reprehensio in Menelaum cadit. Idem, qui v. 36 peregrinos ad epulas duci jusserat intrantes contra actatis consue- tudinem cf. 1, 120; XI, 778 coll. 3, 34. 35 nil curat; a lavando demum reversos, dquum prope eum consedlissent, v. 59 comiter(dευακνα⁴ιιεμνοςσ) appellat. Licet contra dicamus insimulationem illam maximam partem non tam ad saltationem et cantum, quam ad universam nuptialem coenam pertinere, et iisdem causis utramque rem aut defendi aut refutari; crimen ipsum manet, immo altius insidet— nisi statuis Telemachum et Pisistratum non inter ipsam illam laetiliae abundantiam, qualem v. 15— 19 descriptam legimus, sed a lavando demum reduces oecum intrasse. Seriem rerum autem ita continuatam animo concipias: Pisistratus et Telemachus substiterunt sy r009 600101„ i. e. ante portam aulae cf. dissertat. nostram de aed. Hom. pag. 10; famuli equis disjunctis eos d⁶νκοων&1Or* i. e. in aedes regias, non in ipsum oecum introquxerunt cf. ibid. pag. 6, n. 4, p. 24 et inprimis pag. 27 et 28; in aula stantes strepitum nuptialis coenae percipiebant(ut ipse Ulixes 17, 270 in aula suarum aedium multos intus con- vivari colligit,&nε*eεοο νλάέ˙ dνμνιννονεν, εν σ τε 6ε1ε e*,„» dοσ ⁶έε ⁴ϑέ eolioxv Erαον); in aula stupentes admirabantur splendorem regiae cf. dissertat. l. pag. 28, quare postea v. 74 Telemachus mensae accum- bens ad aulae magniſicentiam Pisistrati animum advertit cf. Nitzsch. Comment. P. I, pag. 239. ¹*¹) Deinde ad balneum abeunt, quod in priore domus parte fuisse probabile est diss. l. pag. 27. 28. Inde reversi demum ipsum oecum intrant. Postquam prope ipsum regem consederunt(ut Ulixem ad Phaeacum epulas accedentem Alcinous prope se cf. 7, 169— 171 considere jubet), Menelaus statim coenam iis parat et comiter eos alloquitur. Ita haec quidem bene composita videntur neque est amplius, quod advenas rusticitatis, Menelaum hospitem lentitudinis in illis salutandis arguas. Atque etiam illud, quod Menelaus non ipse advenis salutandis occurrerit ¹), facile intelli- getur, si animum ejus eo ipso tempore, quo peregrini aulam intrarunt, celebratione nuptiali tum vigente occupa- tum atque distentum posueris.
Alteram autem vituperationem suscipit Aristarchi sententia, quod poeta, ex quo Telemachus et Pisistratus oecum ipsum intrant, ab omni celebrationis nuptialis adumbratione desistere videatur. Neque cantoris nomen, inquit Athen I. I., neque carmen, quod cecinit, commemoratur, neque ipse Telemachus, quippe qui Pisistrato in aures insu- surret, saltatorem coram intuetur; colloquio toium convivi tempus absumitur.— Jam vero illud facile nobis concedetur, ut poeta nomine cantoris carminisque supersedere potuerit, modo saltatio cantusque nominata sint. Ne- que adversandum videtur, si quis contendat illo temporis momento, quo Telemachus cum comite a lavando redux oecum intraverit, saltationis cantusque ſinem jam factum fuisse atque adeo harum rerum, si qua eodem die repelita
*¹) Unus scholiasta Buttm. E ad v. 44, quod sciam, hoc modo crimen rusticitatis a Telemacho et Pisistrato propulsare studet, Athenaeus advenarum stupentium admirationem etiam commendat. Hujus verba v. p. 178 f. p. 179, a. IIlius verba, quae quidem maxime ad rem valeant, haec sunt: rI d**eia de‿νο 1ισ dm réos ouν aννα τ Mer⁴ r2 ei 0 r p A. να ar⁶ Aerov 10„⁴έ⁴ος rι dονοι zai»G ododuro dustro dauudgovreg, 08i ινον.
¹⁵) Vossius I. supra I. p. 417, n. 4 vel interrogationem Eteonei v. 26 sqq. inde excusationem habere putat, quod non conveniat, nuptiali die hospites accipere. Alio enim tempore omnem dubitationem de hospitio exercendo barbari hominis futurum fuisse. Certe illius ratio excusandi probabilior est, quam scholiorum Buttm. ad v. 26. Zeiro dj rne]l Mörρ ꝛĩMeAde et Sern eidαννιανdera S ⁷⁶ Jdumννμσι(sc. a Paride) O..


