12
Sed paene injuria grammalico undique sua arripienti vitio vertere videmur, quod hic alia docet, atqyue illic. Non cum Athenaco, solis locis supra J. I.(p. 9) suam sententiam obiter adumbrante, sed cum Nitzschio, eam tuente atque excolente nobis est res. Oui, quamquam Comment. I, p. 229 insigni arte diversa comparare et con- jungere stuquit, tamen aliis commentariorum locis ad alia abductus est. Ouum enim locis, quos supra attulimus, „Pisistratum et Telemachum muptialibus epulis jam finitis solos coenasse“ et I. I. p. 229„celebrationem ejus diei festi, qui primus fuit post ipsas nuptias, tum quum Telemachus advenit i. e. vesperi, jam transa- ctam fuisse“ contendisset; I. I. p. 230 ad verba 10„*νιοοων dαwυιν legimus„Gentilibus igitur et asseclis Me- nelaus post ipsas nuptias suis impensis convivium instruit et Comment. P. II, praef. pag. XLII supra„eo tem- pore, quo Telemachus et Pisistratus Lacedaemonem venerunt, i. e. vesperi, Menelaus vicinos et asseclas post nuptias filii et filiae convivio excipit.“ Ubinam hoc factum sit, non additur.— Incerti igitur haesitamus, quo- modo difficultatem praetermissa nuptiarum adumbratione allatam expedire jubeamur. Num ponamus,„omnem nu- ptialem celebrationem, qualiscunque et ubicunque fuit, finitam fuisse“, an„celebrari quidem convivium nuptiis sub- jectum, sed extra regiam“, an denique„in regia fieri quidem etiamtum, quum Telemachus advenit, epulas; eas vero non esse ipsas nuptias, sed nuptiis subjectas et vicinis asseclisque Menelai paratas?“—-—
Ouid vero, quod Nitzschius ipse concessit, hanc, quam profiteretur, argumentationem non suppetere omnibus rei propositae difficultatihus removendis. Ingenue enim fatetur Part. I, p. 239, eam, qua Athenaeus uteretur, versus 66. interpretationem a sua Athenaeique opinione abhorrere. Satius igitur duxit, versum laudatum(cui nemo veterum aut recentiorum interpretum suspicionem intulerat) recensioni eorum trihuere, qui jam antiquo tempore a contraria sententia stetissent. Qua in re cum viro doctissimo facere non possum. Ouo facilius enim hic corrigendi modus singulis locis adhibetur, eo difficilius certis causis ex universi carminis genere petitis fulcitur. Neque ea est condilio primi hujus libri, ut ad tam audacem interpolationis conjecturam inclinemur, id quod supra in prolusione critica demonstrare conati sumus.—— Quamquam vero argumentatio, qua alterius sententiae defensores usi sunt, probari non potest; tamen existere forsitan aliquis possit, qui ipsa argumentatione rejecla singulos locos, quibus ea continetur, rectius componere itaque novam eamque meliorem rationem efficere velit. OQuare infra in rebus verbisque Homericis ad nostram sententiam explicandis Nitzschianae interpretationis memores spectabimus, quid singuli loci ad ejus opinionem defendendam valeant.
Tertium nobis reliquum est, ut Aristarchi argumentationem proponamus. Quae licel nusquam disertis verbis tradita sit, tamen ex iis, quae Athenaeus contra eam disputavit, recte colligitur. Immo, si ab utraque ratione, quam percensuimus, discessit, nullo modo dubitatio oriri potest, quid Aristarchus docuerit. Diodorus omnia, quae aliquo modo ad nuptias pertinerent, e poetae verbis exturbavit. Athenaeus, sive mavis Nitzschius, qui ejus senten- tiam defendit, verba Homeri T0 ν dν ενυοο ϑαασιυια ἀαμ ν⁸‿— erl OIxcp aut ad nuptias jam finitas aut ad con- vivium ipsis nuptüs subjectum refert, quod poeta infra silentio praeterire potuerit.— Quid igitur Aristarchi partibus relictum est? Nuptias, quae molestiam afferrent, neque interpolationis crimine neque interprelatione ejicere studuit, sed poetae verbis ſidem habuit. Quum autem in exordio libri Telemachus et Pisistratus Menelaum convivium nu- ptiale parantem offendisse dicti essent, Telemachum praesentem easdem epulas vidisse judicavit et tot verba quot potuit, ad nupliarum adumbrationem retulit. OQuodsi nuptiae per longiorem versuum seriem praetermissae eum offenderunt, non statim conjecit, nullas omnino tunc fuisse; maluit potius quaerere, possitne silentium poetae causis e re narrata petitis excusari atque defendi.— Haec fere Aristarchi partibus relicta sunt, si prudentis interpretis munere eum functum esse ponamus. Neque ea, quae Athenaeus(v. n. 13) de Aristarchi sententia tradidit, alia eum docuisse demonstrant. Tamen, si Athenaeo fides habenda est, cupidius causam egisse videtur, quum non modo omnia, quae aut poetae verba aut causae ex ipsa re petitae offerunt, in suam rem convertisse, sed etiam versus ex Iliadis libro XVIII, 604— 606 in IV. Odysseae librum transtulisse feratur, quo nuptialis coenae imaginem dilucidi- orem exprimeret.
Acerbissimum crimen Athenaeus in Aristarchum confert, quod— ne quid tacere videar— tribus partibus


