Aufsatz 
De Gamapoiia Menelai / Heinrich Rumpf
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

statuerit de primis diehus agi, neque reputaverit agi de fine dierum nuptialium et de reliquiis epuli; versibus (3 14) ejectis opus non esse(de v. 15 19 v. infra Aristarchi sententiam), modo verba recte explicenur; ceterum probandum esse, quod Diodorus coenae muptialis adumbrationem IV. libro contineri neget; et pompam et celebrationem nuptiarum finitas esse jamque Menelaum atque Helenam solos vivere. Hujus igitur sententiae defen- sores, quum vidissent Diodorum in poetae verba non jure, sed vi grassari, ipsi sententiae ejus non ita contradixe- runt, ut, quod ille negaverat, idem affirmarent, sed medii inter utramque opinionem et primis poëtae verbis fidem habebant et coenae nuptialis in iis, quae proxime sequerentur, mentionem non fieri statuebant. At paene iis acci- disse videtur, quod duo contraria appetentibus saepe fit, ut neutrum haheant suum. Estne enim hoc poetae verba tueri? si versus 7r 0G d' dοαα ³αιρμμστν εεαμιν eévs dov r⁴α‿⁵μιμμο ⁶ιeφά ς ⁴μ̈ον αάανννν ⁴ιιμν ττ A0OOuνν Ʒενσeν εος ⁷ε νναιος duονμοοο ,mνeνν οlνν interpretaris: Currum agebant ad aedes Menelai; hunc autem offenderunt, quum epulas nuptiales filii et filiae modo celebrasset, in oeco sedentem etc.(cf. Nitzsch. Comment P. I. p. 233, ubi Aristarchi sectatores non animadvertisse dicuntur coenam nuptialem jam finitam esse, solos Pisistratum et Telemachum coenare; soli Menelao et paulo post Helenae sermonem cum iis esse, coll. p. 238, ubi negat, omnino éras in aedibus Menelai etiamtunc adfuisse: immo ne solum quidem Menelaum post epulas ſinitas pocula hausisse videri), aut si quis putat convivas, quicunque fuerint, eo tempore, quo Pisistratus et Tele- machus a Menelao hospitio excepti sunt, sumtibus Menelai epulari alias, non in ipsa regia, quum in versibus supra L. I. additum sit&rεl olx(cf. Nitzsch. I. l. p. 229 sub finem).

An illud est recte tenebras nuptiis praetermissis narrationi offusas dispellere, ut dicas obfinitam vel alias celebratam nuptialem coenam mentione nuptiarum amplius opus non esse, neque omnino has res ad Telemachum pertinere cf. Nitzsch. I. I. p. 229? Nonne ita obscuritas ab una libri parte ad alteram transfertur, difficultas ipsa relinquitur? Quis enim est, quin colligat: Nuptias sive finitas sive tum celebratas initio libri Telemachus offendisse dicitur. Ergo nuptiae illae aliqua ex parte ad res Telemachi paulo post narratas valere debent. Nam si poeta nuptias modo nominatas postea non solum non adumbrare, sed ne animo quidem compre- hendere, si Telemachi adventum nuptiis celebratis non laetiorem, si Menelai res non splendidiores reddere volu- isset, oportuit sane totum locum ab initio silentio praeterire. Ita Diodorus laudandus fuit, quod exordium libri interpolavit..

Sua ipsorum causa alterius sententiae sectatores in diversa trahi dico; mirumne igitur, quod ipsi sibi non constant? Ac primum quidem de Athenaco, opinionis auctore, nullo negotio id demonstrari potest. Nam non modo l. V, p. 188, b. Telemachum et Pisistratum, quos nuptiis finitis ad solos hospites Menelaum Helenamque venisse dixerat(v. p. 9, 1.11 c. n. 13),&ν ακηρ☛έν ⁶σάσσχ⁶00r dlτι οαειοωππσασε,2 1 KAννε τ‿ανιααα οτυνς‿ memo- rat et p. 188, d. Xenophontei convivii lasciviae opponit convivium Menelai, qui(ibid. e.)*τια m⁴βςσ, d d TEOO 1⁴⁵ν, juvenibus ο00⁸α,τ⁶οωοσαα dicitur 0. αριιν sed o miram rem, quam nunquam sperares Athenaeus tradit Megapenthem, filium Menelai, à ατ⁶¶τοmς v⁴νςď(cf. p. 192, b) sive Me- 1Adοοι τεᷣ οο νι pGν‿λμαος(cf. L. I, p. 18, b) vει⁶ν ο νονοεν. Per totum IV. librum vero Mega- penthis pocula ministrantis ne verbo quidem mentio fit. Nuptiae, credo, nondum finitae erant, Menelaus non solus cum Helena vivebat, quum Telemachus advenit. Id enin, quod Megapenthes in ipsis nuptiis fecisse fertur, Homerus ei tribuit 15, 141 in ea coena, quam profecturo Telemacho Menelaus parat. Itaque tum demum Athenaeo eaedem nuptiae finitae esse videntur, quae Telemacho ad aedes Menelai accedente cele- brabantur. ¹⁵)

*

*²) Hanc Athenaci inconstantiam feramus, nam tantum ipse secum discrepat, sed ea, quae(I. I, p. 25, f.) legimuslονρ Mel v. r. 4.(Homeri) versui 4, 305 plane adversantur. Quomodo utriusque auctoris verba concinere possint, equidem non intelligo; ceterum omnia malo concedere, quam Athenaeum in loco Odysseae l. alia legisse, atque nunc legantur.

2*