8
Jam vero mittamus haec, quum neque de locis illis suspiciosis quaeslionem paucis verbis transigere neque generalem interpolationis indagandae normam criticis Homericorum carminum praescribere sit meum. Equidem hoc tantum egi, ut exemplis IV. libri demonstrarem, quid inter discrepantias epici carminis et interpolata interesset et quatenus interpolationis suspicio admittenda esset, ne duo illa genera haberentur promiscua. Itaque si quid discre- pantiae aut in argumento aut in verbis carminis interpretem criticumve male habeat, non decet culpam offensionis in rhapsodum seu diasceuastam seu alium quendam, quicunque est, conferre, sed si non Homeri poeiae, at ejus certe sententiam enucleare, qui tot varias partes tam insigni arte composuerit. Sin vero qui locus interpolationem olet, interpolationis causa et ratio et ambitus diligenter describatur necesse est. Qua in re emnino prudenter agendum esse, supra jam demonstrare conati sumus; nil autem magis cavendum erit, quam ne quis carminis locos vel verba suae ceterarum partium interpretationi non satis consentanea ob hanc solam causam improba manu seu diasceuastae seu interpolatoris illata esse existimet. Hoc igitur, quum omnino interpretis sit, tum inprimis in IV. libro explicando observandum esse teneamus et jam quaestionem proponamus, ad quam hac prolusione critica quasi viam nobis aperuimus. ¹¹).
—— Recitatis primis IV. libri versibus his:
„Oi(Pisistratus et Telemachus) d'νεον οεινν κκι‿³ασμονυα xκηνεσσœαν
10% d'⁶ασ ϑέ⁴μσν ⁸dων Heve dον*εναεμάοο
10„ O'ενινοοω αινυιινντια νἀνι‿ον ειτον‿οτνσιυν τνωά
u108 1 J).ις eε‿ινοο ◻ eν ole sqq.“ si quis ex te quaerat,„utrum Telema chus et Pisistratus Menelaum filii et filiae nuptias tum cele- brantem offenderint necne“, mirum sane tibi videatur. IIlud enim qui neget, eum ipsi poetae ſidem non habere dicas. Quum autem in iis, quae sequuntur, Telemacho et Pisistrato oecum regiae intrantibus perpauca vel, ut alii censuerunt, nulla epularum nuptialium vestigia appareant, recentiores et veteres interpretes, alio alii modo, poetam aut excusaverunt, aut reprehenderunt, quod cujus rei exspectationem primis libri versibus fecisset, eandem postea plane negligeret. Ac mihi quidem quum vidissem, dubitationem illam usque ad 625. hujus libri versum serpere, digna res visa est, quam accuratius indagarem. Iiaque, ut summam quaestionis hic proponam, primum „in quas sententias veteres et recentiores interpretes discesserint“ describam, deinde quid in argumentatione eorum displiceat, ostendam; postremo„quid Homerus ipse nos docere videatur,“ demonstrabo.
Antiquitatis opiniones de hoc loco exponit Athenaeus tripartita divisione, quam eo libentius sequamur, quum res ipsa vix alteram distributionem permittat. Diodorus Aristophaneus, quem plures recentiores interpretes secuti sunt, cf.(supra p. 1, n. 1) 540„ 10„„⁴ράονν π᷑ιαιινσάσφνκνιʒ) i. e., ut bene Schweighaeuser. I. I. demonstravit, „versus 3— 19 delendos censuit.“ Quod Casaubono placuit, Diodorum versui secundo statim versum 15 subjecisse, fefellit eum; hoc modo enim quum qurissima sententiarum conjunctio efficeretur, tum nupliarum mentio, quae tamen Diodorum offenderat, exturbata non esset. Verba Alhenaci„Diodorus ö10y 10„⁴.ρέοανν τπα‿ε⁴ιe[⁷αόάσσωα cogunt nos, ut cum Schweighaeusero eliam v. 15— 19, in quibus sit de nuptis, e Diodori sententia exier- minandos credamus. Locum Diodoro suspeclum inde a v. 3 ordiri recte colliges, et quod primis duobus versibus
1¹) De universo IV. libri exordio se diligenter disputaturum esse in Quaest. Hom. III. Nitzschius promisit Comment. in 0d. P. I. p. 233. Sed adhuc, quod sciam, promisso non satisfecit. F. A. Wolfſio et Spohnio fortuna concessum non fuit, ut, quae ille de su- spectis versibus exordii(Proleg. CCLXIV not. sub finem), hicede extremi libri offensionibus(de extr. p. Od. pag. 10 not. sub finem) se literis mandaturum pollicitus est, in publicum proponerent.
¹2) Athen. V, pag. 180, e ⁶αm‿ς ˙ 4919 oG.ειο ⁶2ονυν m‿ιν pyduuox neοενοαee, Torᷣεαυν πρά huusεas 21d, 2l r0 JSpor ar* 10%, 41⁴ ½ ⁴⁴ τ⁶σεμακφαορ τν Gννεμτο³ας oue aer⁵2ονινσνμενο. Ea, quae sequantur, non nostrum locum, sed Il. XVIII, 605 attingere recte demonstravit Schw. Comment. Tom. III, pag. 35 et 36.


