Aufsatz 
De Gamapoiia Menelai / Heinrich Rumpf
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7.

testimonio, qui I. II, c. 116 ipsius hujus degressionis v. 227 30 una cum v. 351 et 352 laudat. 1⁰) Unum hoc igitur, quod ex ipsa carminis natura collegimus, tenere licet, totam degressionem libro quarto jam absoluto facile interpolari potuisse, quum ad sterilitatem narrationis, quae est in priore libri parte, jucunda fabula interrumpendam, tum ad unum alterumve Ulixis factum occasione data celebrandum. Id vero fieri non potuisse, nisi perantiqua aetate, diserta veterum scriptorum testimonia docent.

Quodsi nobis persuasum fuit, eam ipsam IV. libri partem, quae interpolationis suspicione omnium maxime laboret jam perantiquo tempore cum ceteris in unum corpus conjunctam fuisse, eo cautius de reliquis vitiis censebimus. Et profecto altera,equam posuimus, graviorum vitiorum species multo minus interpolationem olet. OQuofcunque hujus generis exempla enumeravimus, ut illudUlixes perütne an vivit(p. 3 et 4), abruptum orationis genus in extremo, libro(p. 4 et 5), inopiam, qua Telemachi oratio per magnam libri partem laborare videtur(p. 5), omnia non poterunt tanquam summa de parte abstergeri, sed penitus haerent ac latissime patent. Neque enim ullum exemplum a genuinis libri partibus ita poteris segregare, ut hae integrae et cum reliquo carmine copulatae maneant, illud amoveatur. Neque quid loci his vitiis infecti sibi velint, ullo modo explicabis, nisi auctorem alias carminis partes lis conjunxisse et continuam rerum seriem effecisse statuas.

At inquis, hoc ipsum interpolaloris est, ut, quae separata videantur, suo opere coagmentet, lacunas additamento expleat. Audio. Commissuras, additamenta, quae haud raro tam promta sunt, non nego; sed omnia id genus inter- polalorum cuipae tribuere nolim. Nam, ut primum nomina, deinde res discernam, nonne in carmine epico, quod multi haud ex vano vel una hominum aetate omnibus partibus et numeris absolutum esse negant, nonne, inquam in ejusmodi carmine aliud est interpolare(vid. supra p. 6, l. S. 9), aliud singulas carminis partes componere, compingere et coagmentare? Quae si confundas omniaque uno interpolationis nomine appelles, facile fieri potest, ut quae tibi interpolata esse videantur, alter ad ipsum carmen absolvendun composita esse dicat. Verum etiam inter ipsas res multum interest. De iis enim totius operis partibus, quae quamquam cum aliis discrepant, tamen ab universo cor- pore nullo modo abesse possunt, nisi stolonibus ablatis stirpem ipsam exstinguere velis, ita tantum recte judicari censeo, ut simul de origine totius operis quaeratur et historia epici carminis accurate pervestigetur. Interpolationis vero cognitio, quantumvis licet quaestione illa de carminum origine possit juvari, tamen sua quoque habet signa et nolas quasdam a discrepantiis illis alienas. Interpolata enim, praeter hoc praecipui, quod est et in verbis et in nar- ralionis genere, vulgo certis quibusdam locis, qui exitus dant ad degressiones et correctiones, vel certo quodam consilio sive ornandi sive supplendi orationi inseruntur. lta, ne exemplis aliunde petitis utamur, v. 553 h. libri interpolalum esse supra(p. 3. 4) statui, ut Menelaus ctiam v. 552 sententiam de Ulixe, quam reliquis libri locis significaverat, servare videretur. Corrigendi studio igitur inductus interpolator hunc v. adjecit; quem si adimis, dis- crepantia quidem relinquitur; ineptiae crimen ante oblatum diluitur. Neque siquis librum extremum, in quo inde a v. 620 multae suspicionis notae insunt, interpolatum esse dicat appictis versibus 620 625 et 842 847, multa habeo, quae contra dicam. Nam et intelligi potest, quo consilio interpolatio facta sit, neque ablatis illis versibus series rerum interrumpitur(v. p. 5, l. 4. 5. 6). Postremo degressio de Ulixis facinorihus ob similes causas IV. libro adjuncta esse nobis videbatur cf. supra I. 3. 4. Contra in iis exemplis, quae altera graviorum viliorum specie supra

complexi sumus quaeque magnam partem e priore libri parte attulimus, neque has neque alias probabiles interpola- tionis notas deprehendes.

¹⁰) Verba Herodoti mea sententia ita accipienda sunt.Etiam in Odyssea Homerus famam de Hlelena cum Alexandro in Aegypium appulsa leviter tangit. Mentionem enim facit Thonis; eundem Aegyptia fama de Helena memorat cf. Herod. II. c. 113 in fine et 114 sqq. Versus autem 351 et 352, quos eodem loco subjicit Herodotus, probare vidêèntur, Menelaum consulto Aegyptum petivisse cf. Nitzsch. Comment. ad Od. p. 255 not. et compara verba Herod. 115 Sub finem ϑeᷣ.

- 10r Sch 08 GA.τρφναφννν‿αι 2G,45. Ceterum hoc in tota re tenendum est

: Herodotus non demonstraturus fast, cf. 116 init. Homero Aegyptiam famam de Alexandro et Helena obversatam esse, id quod ex omnibus Homericis locis efficiatur, sed facile tibi, si hunc illumve

Homeri locum conferas, persua- sum iri, ctiam Aegyptiam famam ei non ignotam fuisse.