Aufsatz 
De Gamapoiia Menelai / Heinrich Rumpf
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

beatam reddere Menelaus debuit; incolas suarum urbium expellere, ut peregrini inducerentur, quonam saeculo aequum videbatur?

Postremum denique afferamus degressionem bipartitam de rebus ab Ulixe ad Trojam bene gestis, qua insignius hujus generis exemplum inveniri non potest. Ex priore quidem narratione, quam Helena refert, hoc unum perstrin- gere libet, quod personatum Ulixem Helena v. 253 vestibus induisse dicatur. Quid, quaeso, ineptius, quam eundem, qui consulto œm⁵αεοαα νἀνν νμςσ μασο ⁵α‿ν(v. 245) urbem intrasset, priusquam rediret, novis vestibus induere. Nam neque æltœr« vestes easdem esse atque oreioa contendes, quod minus consentaneum esset curae Ulixis corpori modo adhibitae cf. v. 252, neque cum Vossio in annotat. ad editionem primam versionis novis typis recusam Lipsiae 1843 pag. 419, statues, Ulixem vestes acceptas paulo post exuisse. Optime potius rem expedies, si cum Nitzsch. Comment. Pars I. p. 258 feceris. Noctu enim Ulixem rediisse dicit. Neque quaeres amplius, qui ſieri potuerit, ut unus speculator in urbe hostium multos occiderit. Noctu occupatas vigilias facile armis ab Helena sub- ministratis trucidare potuit.

Sed multo plura impedimenta in altera degressionis parte continentur. Etiamsi in priore parte jure tuo miratus sis audaciam Helenae, quae non modo Ulixem mendicantem hospitio exceperit,(hoc enim consuetudo illius aetatis ferebat) sed clam sua manu lotum, abditumque, dum nox appeteret, ex urbe dimiserit; tamen, mnia quodammodo condonanda erant. Graecis favebat Helena, consilium urbis capiendae adjuvabat. Hic lemera/&i imprudentissima Helena apparet. OQuum enim Deiphobus vestigis ejus instaret, accessit ad insidias Graecorum, quorum ipsa conscia fuit, et imitans voces uxorum inducere eos studuit, ut se proderent.

Quam rem parum esse veri similem jam antiqui interpretes intellexerunt. Eustath. 1496, 19 lridra 0d l 1*⁴ο⁴ι εν εν oro0ias radτνε dιἀιεασασνν, ναάνον si oντε vad d11⁴ς ½ OPao, 5 200 uuοο ei⸗odgæ G9 d do³ 9vddd Scεενανρdeσϑρασ εig 27 marld, 001 3de⁵ς veeνννσι τυντꝙρωυτν d.αο μοοσσσ e⁶ασαραν αmν³ν τονρσ ἀꝶ=Hclols, oneo 030 d dexueriε œτεινρν⁴‿σσστο 7101e11cOg; alü ad hoc facinus Graecis periculosissimum Helenam importuna quadam petulantia abreptam, cf. Nitzsch. I. I. p. 259, alii a Trojants coactam esse putant,(cf. Eustath. p. 4496, 30 T0 d fnjtονOπνννιον αο⁵ονινιεεν EFrbn, Gig deνο* 1ιςα 8 606ν Gυκσ, ³ ενον 0⁶νμασαι τ νεν,νέκοον*n) alü denique, ut Helena, quamvis imprudentiae ac temeritatis accu- sanda, constanter tamen Graecis cupere videretur, censent, eam Graecis significaturam fuisse, tunc esse, Deiphobo comite occiso, occasionem datam sui arripiendi in patriamque reducendi. Quod consilium Ulixi ceterisque impro- batum esse et quia res esset temeraria et quod urbis capiendae spem abjicere nollent. cf. Voss I. l. p. 419. 420. n. 26. Quocunque modo rem expedies, obscuritatis crimine tota narratio laborat, ne ita quidem diluendo, ut poe- tam fabulam in vulgus notam hic breviter percurrisse sumas I. I. p. 419, n. 25. Haec enim adumbrandi ars, quam calluit poëta, cf. 8, 499 sqq. diversissima est ab incertae fabulae obscura significatione.

Quod secundo loco dixi poëtam quarto libro etiam res secum pugnantes, vel quae non apte ad finem per- ductae essent, complexum esse, optime quidem illustraret locus de coena in nuptiis Megapenthis et Hermiones facla- Sed hanc rem infra accuratius exquiremus. Nunc ad aliud exemplum animadvertamus. Verba Menelai v. 109. 110, coram Telemacho ac Pisistrato de Ulixis morte interposita,oοε αι ⁷⁴⁶eeεν, Zd)* 16 xκε per se quidem planissima, at aliis hujus libri locis contraria sunt.

Revera his verbis Menelaus jam aperuerat, quid de Ulixis sorte sentiret. Unde factum est, ut neque Tele- machus neque Pisistratus amplius sciscitarentur; quamquam filium certe non dedecuit, statim diligentius quaerere, quid ille de patris fato nosset. Sed fortasse etiamtum et Pisistratum et Telemachum verecundia prohibuit. Tandem v. 163 Pisistratus cum Menelao communicat, quo consilio iter suscepissent? Nimirum ut de Ulixis fortuna certiores fierent? Non ita. Telemachus, inquit Pisistratus, 8e10erο σαε 10 ϑ v. 163 59 ol i 1 Ʒτπτιοο ³υπκησφωτπσ, ε, 1Addo ννεν' Sxet cεο ofxoue 6010 1⁴μκ⁴ιιοςο, ιm1G α‿⁵⁴ι οσονσνmεέε εεισι, de TnAe.⁴deς αηννν otzercl, 0dds O! d³4ο⁴ εε⁶σ, oI zeν εαατ⁴ diνιμμον αdοεεν αανιενπνσ. Tamen ad ea, quibus

Pisistratus Telemachi animum angi et agitari dicit, quaeque Menelai consilio et opera componi sperat, Menelaus nil 1*