Aufsatz 
De origine ac progressu poeseos dramaticae primis tragicae apud Graecos / Philipp Christian Jakob Engel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

et parum firma effet. Decoris ſtudioſior eſt Sopho cles, quam Aefchylus. Aeſchyli ſcribendi genus totum eſt heroicum. Non amat tantum, ſed nimis affectat ſublimitatem, quam a vitio obſcuritatis faepe liberare haud potuit. Sophocles miro modo movet, et quocunque vult, legentium animos trahit. Maxima ſollicitudine vitat, quidquid ſuperfluum effe videtur. Aeſchylus ſimilis eſt juveni, qui viribus fuis fretus omnia fbi permittit, ad quae perpetranda eum tra- hit cupiditas effrenata; Sophocles majeſtatem atque gravita- tem viri prae ſe fert, et praeterea etiam dictionis perſpicui- tate, fuavitate et caſtitate, tum et verborum pondere ſingu- lari fplendet. Ad ſummam usque fenectutem tragoedias fe- cit. Quod propter ſtudium cum rem familiarem negligere videretur, ſub finem vitae a filiis, patrem quaſi deſipientem a re familiari adminiſtranda removere cupientibus, in judi- cium vocatus eſt. Tum fenex recitavit coram judicibus Oe- dipum Coloneum, et hac fabula, mentis fanitatem integram effe, oſtendit. Quia Sophoclis tragoediae fummum in arte dramatica perfectionis gradum occupant, tragicorum prin- ceps laudatur.*)

Sopho-

*) Xenoph. M.§. lib. 1. cap. 4.§. 3. Quinctil. J. O. X. 1. 66 fed. Dioscoridis epigr. in Soph. illiusque expositio, a Salmasio in no-

tis in listoriah August. p. 499. Proposita,