11
Sophoclem noſtrum ſequitur Euripides, anno quadrin- genteſimo octogeſimo anno Chriſtum Salamine natus. Ex ſchola Anaxagorae et familiaritate intima cum Socrate phi- loſpohiae amorem hauſftt, et nutrivit, qua de cauſa ſcenae tragicae philoſophus appellatus eſt. Cum vero Anaxagoram ad- verſarii vehementer perſecuti eſfent, et ut fertur fama, dubia tamen, in exſilium abire coegiſſent; arti dramaticae Euripides enixe ſtuduit. In forma tragoediae externa nonnulla tantum magis exornare, et quod Aeſchylus et Sophocles tam pruden- ter auſpicati erant, ſapienter retinere potuit. Caeterum tragoediis ſcribendis, quibus primus prologos adjecit, mag- nam quoque adeptus eſt gloriam. In affectibus enim ciendis, animis praecipue ad mifericordiam flectendis, facile prin- ceps; verborum tamen delectu et elegantia, nec non dictio- nis fublimitate Sophocli haud immerito inferior habetur*). Sophocles α.α, i., e. characteres generis cujusdam am- pliores, vere tragicos, finxit; Euripides vero uag dadrov, i. e. ſingulos potius, quam genus univerſum depinxit. Quo factum eſt, ut Sophocles féfe homines olous der,(quales eſle oporteat) Euripidem vero olo eidt,(quales fint) effingere diceret.*) b 2 Euri-
**) Praeclare intelligenterque de ingenio Euripidis ejusque virtutibus, vitiis praestantibus, poeticis judicat clar. Beck. in diatr. crit. de- Rheso H. VII.
*⁴) Aristotel. Poet. cap. 25.
.


