Aufsatz 
De origine ac progressu poeseos dramaticae primis tragicae apud Graecos / Philipp Christian Jakob Engel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

IHis addas Horatii verfus: Poſt hunc(Thespin) perſonae pallaeque repertor honeſtae Aeſchylus, et modicis inſtravit pulpita tignis, Et docuit magnumque loqui, nitique cothurno.*)

Quod ab Aeſchylo coeptum erat, ad finem perduxit Sophocles, Coloneus, Athenienſis, ex nobili, ut videtur, genere ortus, anno quadringentelimo nonageſimo quinto ante Chriſtum. Multum accefſit gloriae ac incrementi tra- goediae graccae ex ingenio hujus tragicorum celeberrimi poetae, qui propter dulcedinem oris atque vocis apis attica appellatus eſt. Tertium addidit actorem, chori cantus, qui actionibus impedimento erant, breviffimos reddidit, et Ice- nae ornamentum ſplendidiſſimum adjunxit. Iuvenis vix fe- decim annorum poſt victoriam Salaminiam epinicio Paeane faltationeque Athenienfes delectavit. Viginti quinque annos natus ingenii ſui primitias, drama ſatyricum, quod Trip- tolemos inſcriptum erat, vujusque nonniſi fragmenta ad tem- pora noſtra venerunt, publicavit, et in certamine tragico Aefchylo ipfi, veterano huic invicto, palmam eripuit. Vie- torias retulilfe duodeviginti memoriae prodidit Diodorus Sicu- lus.**) Raro ipſe recitavit dramata fua, quod voce tenui

7

2 et

*

*) IIorat. de art. poet. v. 278 ſeq. ern) lib. XlII. cap. 103. 1b