Aufsatz 
Thucydidea / Friedrich Curschmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

TIHUCYDIDEA

Priusquam aggredior ad ipsos Thucydideos locos, quos tractandos mihi ex octavo libro elegi, facere non possum quin a lectore benevolo veniam petam, quod multis rebus negotüsque distractus non tantum laboris et diligentiae in opere componendo et expoliendo collocare potui, quantum debueram.

Primus locus exstat VIII, 23, 5: demππνιαωα⁴ςσοι πα⁵νάυν ντααιd πᷣsες α d d οννεεαν merde, og enl 16y EAAnooνον ενμέααμοεν 1ναα. Quid sibi velint verba ò αeme τυννενεαιτ πενοs, quaeritur. Dubium non est, quin dicatur exercitus ille qui cap. 22, 1 memoratur l π̈⁸d dαα IJe loονναανꝙτνε ινννπααραασἀ⁴ειυν να ⁵τνν αα⁴ νeεων uννιραέαασν παάρασᷣ eο KAνειωομμεμν τε α Kuνν Ʒονε' aod Edddcœ Iaœridemν. Quo iure exercitus pedestris secundum litus proficiscens ndò 16Oνε5ν πεν appelletur miramur neque minus, quae artificia viri docti ad interpretan- dum adhibuerint. Iis quae Poppo contra Haack., Goell., Bloomf., Krueg.(stud. 229 etc.) recte protulit, nonnulla liceat addere. Krueg. ut defendat verba demπχ νν statuit exereitum Pelo- ponnesiorum et sociorum Lesbum e continente transmissum esse, quamquam apud Thucydidem ne minimum quidem huius rei indicium invenitur sed si transmissio revera facta esset, narrare seriptor debuit immo omnia quae Lesbi geruntur classi diserte tribuuntur cf. cap. 22, 2 orOœrsiond⁵ adrol re XIou rOuorαiεra»œνο⁵ν εᷣOσ⁴ ν εᷣοαν⁵ον(Gonse etc.) α* mπαιεινιςο IIllo. Te xal 165ν αινπνεινν£ενυναρμ⁵⁴e|ν παασαςοι 1ονε aurod Eödlag rraτιαρμν, 165 d ενν Aeueiddag Meoouos.* νν vies œrmνλε‿⁶αασσσ Mdufvg mrOGrον(1r0TI,?2) dgiοτ l ⁵ν⁵σςσ a* Toιmπαασ Muα‿ννν ασεςσιν Hoc loco classecd exercitui illi pedestri opponitur et ab eo distin- guitur ita ut expectemus mentionem quoque exercitus pedestris in sequentibus verbis futuram, id quod se voluisse scriptor particula(eεy significare videtur. Sed pro iis quae desideramus legimus Astyochum advenisse, qui praeesset classi Lacedaemoniorum. Itaque lacunam in fine cap. 22 statuendam verisimile esse Kruegero concedo, sed si statuitur lacuna, verbis deperditis aliud equidem censeo expressum fuisse atque Krueg. vult. Krueg. enim iis quae exciderunt verbis narratum fuisse dicit pedites e continente Lesbum traiecisse. Postquam igitur expeditio infelicem habuit exitum, pedites necesse erat navibus in continentem redire, ita ut optimo jure Thucydides scribere posset copias pedestres e navibus discedere. Sed quam ob rem peditatus in insulam transierit neque demonstrat Krueg. neque demonstrare potest, praesertim cum e verbis Thucydidis ipsius quae supra laudavi perspicue eluceat tredecim illas Chiorum naves suffecisse solasque effecisse, ut ab Atheniensibus oppida Lesbiorum deficerent, qui animis iam dudum ab amicitia et societate Atheniensium alienatis optabant et cupiebant

1