Aufsatz 
Parerga Dinarchea et Thucydidea / Andreas Weidner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

Utcumque erit, hanc mirabilem profecto rem contemplari et anquirere, quid inde fructus ad criticam rationem redundare possit, operae pretium videtur. Nam si opinio mea aut pro- babilis videatur aut veritate haud procul absit, nova aperiatur via, qua Dinarchi oratio multis jam vitiis sublatis etsi non ad sinceritatem at maiorem ad integritatem emendari possit.

Atque si ex codicum vestigiis Dinarchi verba interpretamentis foedata esse probatum sit, hoc etiam adminiculo ubi careamus coniecturae ad emendandum liberiorem patefactum campum nemo erit qui negaverit.

Anteaquam autem ad quaestionem ipsam accedam, iterum testor non illud me mihi sumere, quasi quae ego disputaverim omnia vera esse putem: immo viam me ingredi ab aliis relictam. Hoc unum mihi sufficit. Nam in veritate anquirenda qui quae cogitando invenerint eadem arbitrentur vera esse potius quam probabilia omniaque inventa aliud quidquam valere quam ad novam cogitationem viam substernant, magno in errore versari apparet ex naturalis doctrinae incrementis per multas errorum vicissitudines auctis. Hine philologi illi discant, qui aeternam et inmortalem sibi sapiant sapientiam.

1 37 F. Blass haec scripsit: od*ν dανeνσεοᷣ 1dο 1υνν ποεοσ⁵νυιεεοων αννοαἀεeis, d? rroAν[db ⁴⁴νισυνπ˖2ενα⁴eον τασάαιιςσσσνντινꝙτννν½ ιιι dsεicνα νο α&τοεdοοσ.. dno 105 d-εμαοι οσυιασηο⁴eεμνεν εέeάιιι⁴ενεκνασσν.

Atque hoc loco inversum ordinem praestant codices omnes. Ad corrigendum subactus est Blass conparando§ 109: dmεο ⁷εα(sc. zijc Xασςσ) ol 1e(νρ ον ειιου⁹ς[*œα*Qαος]*ςυνονς drαεs ε16νεςοσισ αeeνν½ νεαμανν πμαόααοαε⁴εαννμαόαν. Quo simillimo loco illum quidem, quem supra repetivi, ordinem servavit N, at C contrariam testantur verborum conlocationem αlodg **π‿³οιςσ νμυ⁴νeοες Quid igitur? Novissimum editorem recte an secus fecisse putabimus? At hoc quis tandem est qui disceptet? Nam III 21 tametsi ieiune dictum est: 1 Spxaxα mely uneo dy oi rr06οι τιομο*εσ dmπαεμνέναη νιυν⁶νονσ, atque hoc omnium librorum consensu firmatum est, tamen haudquaquam inde Blassi coniecturam debilem esse concludatur, quia alio loco aliter orator eloqui potuerat. At codicum vestigia eo trahunt, ut jeiunitatem orationis addi- tamentis fucatam esse coniectare liceat! Quid si illud quod supra de codicum ratione iudicatum est verum esse aliorum exemplorum serie demonstraveris? Hoc si contigerit, omnia ista verba uncis inclusa pro insiticiis non modo licebit, sed oportebit expelli excerpta. Hac quidem con- stantia opus est, nisi criticam artem vacillare ac titubare volueris.

I 111 haec scripta habentur: dꝓ†ρσρννεας 0νν rος ⁸αεᷣονα να 1ods qevæxνινσοςσ τοοσν τοντο 1r[dixalav wal ν ogtaæ géers poi†ov.

Haec quidem reperta sunt in N; at contra ceteris libris omnibus haec dicuntur tradita esse: r* dolay vl* dixdia Spsov. Cuius lectionis similitudinem habemus II 20: xæl*l 1⁴ 1006091ℳ[*æd 1⁴m τνυο⁶ονινα]·˖V» Seiar ²νν εvοονον νπσσν, ubi iure suo dudum J. Bekker emendavit xmνν oαν να iνν doOo Sgoy; nam εεον et 6Glοον saepenumero a librariis esse permutata, qui voluerit, recognoscat exempla illa, quae attulit Cobet in Var. Lectt. 7. 118. 357. 447. 546. Quid porro? Articulum quid ita Dinarchus utroque loco contra graeci sermonis consuetudinem repeteret? Demosthenis quidem exempla, quae congessit Cobet, repugnant omnia. Quid? Hanc soloecam dictionem probabimus?(Quanto probabilius est sic statuere soloecum illud dicendi genus ex interpretatione sinceritati orationis admixta natum esse! Quod eo facilius erat cum ôolcxv in 9elæv mutatum fuerit, quod interpretis ope egeret. Nec tamen huiusce- modi coniecturas est cur mittamus. Grammaticorum omnino studium erat, ut tenuitatem ora- tionis ipsorum dicendi copia dilatarent, similibus quidem similia adscriberent, quae aliorum