Aufsatz 
Parerga Dinarchea et Thucydidea / Andreas Weidner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

I.

Dinarchi orationes non minus quam Aeschinis omni interpretationis genere depravatas ad nostram memoriam pervenisse praeter ceteros egregie nuper multis multorum exemplorum docu- mentis demonstraverunt Cobet et Kleyne, celeberrimi Batavorum philologi. Atque inter nostrates F. Blass, quem in critica arte ab omni abhorrere audacia satis constat, in delendo profitetur iusto se fuisse parciorem, cum similia alia interpretamenta inesse multa persuasum habeat. Nec hoc est quod ego reprehendam. Nam falsa grammaticorum vel scriptorum additamenta indagare, opera est cum taedii plenissima tum parum fructuosa. Quotus enim quisque locorum est, ubi per coniecturam solam falsa a veris non modo dignosci sed argumentis probari liceat? Nec enim satis est graece scire aut propriam cuiusque scriptoris naturam considerasse: scriptorum per scribas monachos depravationem in annos crescentem perspectam multa lectione librorum- que conparatione habeas oportet.

Illud nescio an vitio vertendum sit, quod editor ille recentissimus librorum invicem ratio- nem et cognationem, quae esset, investigare et exquirere noluerit.

Hanc quaestionem ab illo intermissam equidem ad finem iam perducere me posse non credo; at in tanta vitiorum turba, utcumque erit, iuvabit unum aliquid certius attulisse, quo et mendorum pars tolli et codicum ratio aliquatenus cognosci possit.

Etenim additamenta vix cuiquam probaveris, nisi ad argumenta quae dicuntur interna adiungantur extrinsecus causae ex codicum condicione adsumptae. Et quod nuper in Aeschinis oratione emendanda temptavi, hoc angustioribus quidem finibus circumscriptum etiam ad Dinarchi emendationem conferri posse confido.

Codicum enim Dinarchi duo genera sunt, quorum unum est N, alterum C= ceteri omnes. Haec duo genera ita inter se differunt, quod multa vocabula in alio genere alio ordine posita inveniuntur.

Atqui varietates istas si introspexeris, omnibus locis aut vitium quoddam subesse aut alterum utrum vocabulum supervacaneum esse reperietur. Hoc si quis casus ludibrio deberi putet, ipse viderit; equidem in tanta locorum multitudine, qui omnes facile uno remedio sanari possint, ut fortunae arbitrio concedam facere non possum.