17
indicativus omnino respuatur. Plurima vero, quae huc trahuntur, alio pertinent, i. e. in regionem quum temporalis. Facillime id intelligitur, si loco conjunctionis quum ponimus postquam, quod alias quoque saepissime fieri potest, nosque dicimus nachdem. Hujusmodi exempla sunt: Plaut. Capt. 5, 1, 1 Jovi disque ago gratias merito magnas, quom te reducem tuo patri red- diderunt, quomque ex miseris plurimis me exemerunt, quae adhuc te carens, dum hic fui, sustentabam, quomque hunc conspicio in potestate nostra, quomque haec repertast fides firma nobis. Cic. ad Fam. 13, 24§ 2 Tibi maximas gratias ago, quum tantum literae meae potuerunt. Ibid. 9, 14§ 3 Gratulor tibi, quum tantum vales apud Dolabellam. Id. pro Mil. 36§ 99 Te quidem, quum isto animo es, satis laudare non possum. Id. ad Fam. 11, 2§ 1 Haec profecto, quum(Orell. quoniam) istum animum habes, in optimam partem accipies. Ibid. 15, 14§ 3 Id quum(Orell. quoniam) non accidit, utemur bono literarum. Ibid. 16, 12§ 6 Tu, quum (Orell. quoniam) eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et fidelitatem desideravi tuam, cave festines. Id. Phil. 14, 11§ 30 Quam fidem quum(Orell. quoniam) diff- cillimo rei publicae tempore secuti sunt, eos nunquam oportebit consilii sui paenitere. Id. de Off. 3, 12§ 51 Vendo meum(frumentum) non pluris quam ceteri, fortasse etiam minoris, quum major est copia. Plaut. Trin. 5, 2, 46 Quom ille itast, ut eum esse nolo, id crucior. Id. Men. 2, 2, 29 Ei mihi, quom nihil est, qui illic homini dimminuam caput. Terent. Andr. 3, 5, 16 Ei mihi, quom non habeo spatium, ut de te sumam supplicium, ut volo. Cic. pro Quinct. 20 § 65 Quod quum ita est(Orell. sit), ex edicto bona possessa non sunt. Contra codicum auctori- tatem nihil in his mutaverim. Neque enim putandum est, quemquam tam perversum vel negligentem fuisse, qui, si invenisset verba: Quod quum ita sit, hoc sit in est converteret. Ubi perfectum est, nos facilius quum, sic cum indicativo constructum, comprehendimus, major nobis exsistit difficultas, ubi praesens est, quanquam ratio est eadem. Atque nihil differt a postquam in hisce locis: Liv. 21, 13 Postquam nec ab Romanis vobis ulla spes est, nec vestra jam aut arma vos, aut moenia satis defendunt, pacem affero ad vos magis necessariam, quam aequam. Plaut. Capt. 3, 1, 27 Abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier. Tertius post hunc versus in editione Basil. an. 1523 sic legitur: Nunc redeo inde, quom me ibi video ludificarier. Si seriptura quom pro quoniam recta sit, opportunum hoc opinioni meae adminiculum esse possit.
Jam dicendum est de illo quum, quod reddere solemus nostro dadurch daſs, indem. Ita si quum usurpatum est, utrumque verbum sententiae primariae et secundariae idem habet tem- pus, eundem modum, fere semper etiam eandem personam. Quod autem utrumque verbum semper ejusdem est temporis, id per se ipsum indicio est, causale illud quum revera esse non posse, siquidem causa est antecedens, effectus consequens. Eo potius judicium factum explanatur ambaeque enuntiationes exprimunt aliquid, quod, dicentis quidem sententia, et tempore et sensu congruit. Cic. in Verr. 5, 37§ 96 Quum in portum dico, in urbem dico. Id. pro Roscio Am. 19§ 54 Concedo tibi, ut ea praetereas, quae, quum taces, nulla esse concedis. Ibid. 21 § 58 Quum hoc modo accusas, nonne hoc palam dicis etc. Id. in Pis. 7§ 14 Quae quum reprehendis, ostendis, qualis tu, si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus. Id. de Fin. 3, 2§ 9 Praeclare facis, quum et eorum memoriam tenes, quorum uterque tibi testamento liberos suos commendavit, et puerum diligis. Plaut. Mostell. 3, 2, 25 Amice facis, quom me laudas. Id. Mil. Glorios. 4, 2, 78 Facis nunc, ut te facere aequomst, quom, quae illaec volt, eadem tu vis. Id. Mostell. 1, 3, 12 Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es. Cic. ad Herenn. 4, 50§ 63 Bene facitis, quum venitis. Id. in Cat. 1, 8§ 21 De te autem quum quiescunt, probant, quum patiuntur, decernunt, quum tacent, clamant. Terent. Andr. Prol. 18
3


