18
Qui quom hunc accusant, Naevium, Plautum, Ennium accusant. Ciec. in Verr. 2, 11§ 29 Sed tu, quum et tuos amicos in provinciam quasi in praedam invitabas et cum iis ac per eos praeda- bare et eos in contione anulis aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis, sed etiam de illorum factis rationem esse reddendam? Id. de Off. 3, 10§ 40 Quum Collatino collegae Brutus imperium abrogabat, poterat videri facere id injuste. Id. de Or. 2, 25§ 106 Quum L. Opimii causam defendebat apud populum, audiente me, C. Carbo consul nihil de C. Gracchi nece negabat, sed id jure pro salute patriae factum esse dicebat. Id. pro Leg. Man. 1§ 2 Quum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, et quid de me judicaretis et quid aliis praescriberetis. Id. Tusc. Quaest. 2, 12§ 28 Qua re satis mihi dedisti, quum respondisti majus tibi videri malum dedecus quam dolorem. Id. ad Fam. 16, 16§ 1 Mihi gratissimum fecisti, quum eum nobis amicum quam servum esse maluisti. Id. pro Planc. 17§ 42 Quum has tribus edidisti, ignotis te judicibus uti malle quam notis indicavisti. Id. ad Att. 7, 3§ 5 Quem quum ornavit Cato, declaravit iis se solis non invidere, quibus nihil aut non multum ad dignitatem posset accedere. Id. ad Fam. 11, 4§ 2 Quod quum feceris(Orell. facies, quod improbandum), ex magna, parte communi commodo inservieris.— Cic. pro Leg. Man. 20§ 59 Cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, dquum omnes una prope voce in ipso vos spem habituros esse dixistis. Terent. Andr. 2, 5, 10
Facis, ut te decet, quom istuc, quod postulo, impetro cum gratia. In his duobus locis postremis persona variat.
c) De quum opposito.
Id quoque ex quum temporali manavit maximeque nostro während respondet. Praeter hanc aliasque conjunctiones adversativas adhibemus etiam da adjecto doch, nonnunquam solum da, ut Goethe dicit(7, 84): du machst mich gar zum Diebe, da du die Diebin bist. Quum adversativum constanter fere conjunctivum sustinet. Indicativus tamen est in his duobus locis-: Cic. ad Fam. 3, 7§ 5 Quum ea consecutus nondum eram, quae sunt hominum opinionibus amplissima, tamen ista vestra nomina nunquam sum admiratus. Sallust. Conj. Cat. 20 Quum tabulas signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa libidine divitias suas vincere nequeunt.


