16
alteram continuo sequitur. Corn. Nep. Pelop. 2 Quum tempus est visum rei gerendae, com- muniter cum iis, qui Thebis idem sentiebant, diem delegerunt ad inimicos opprimendos. Id. Iphicr. 2 Quum Artaxerxes Aegyptio regi bellum inferre voluit, Iphicratem ab Atheniensibus petivit ducem. Id. Dat. 11 Id quum satis se confirmasse arbitratus est, certiorem facit Datamem, tempus esse majores exercitus parari. Cic. de Fin. 5, 30§ 92 Ergo Polycrates infelix una molestia, felix rursus(sc. fuit), quum is ipse anulus in praecordiis piscis inventus est? In omni- bus istis locis quum idem valet, quod quum primum, qui sensus alias quoque inest in quum (ef. Ferdin. Schultz Gramm.§ 327, 2; 360; Krüger Gramm.§ 623). Neque hoc mirum, quandoquidem ceterae hujus sensus particulae, simul ac, ut, ubi, idem significant, sive primum adest sive deest.
2) De quum temporali eo, quod pertinet ad actionem repetitam.
Id nos semper conjunctione wenn reddimus. In lingua latina cum omnibus temporibus construitur regitque indicativum. Imperfectum tamen et plusquamperfectum simul conjunctivum admittunt isque vel apud optimos scriptores invenitur. Ubi perfectum apparet, in altera senten- tia praesens est. Cic. pro Rosc. Amer. 37§ 105 Soletis, quum aliquid hujuscemodi auditis, con- tinuo dicere etc. Id. Ep. ad Att. 9, 6§ 5 Eas(epistolas) quum lego, minus mihi turpis videor, sed tam diu, dum lego. Id. Tusc. Quaest. 1, 11§ 24 Dum lego, assentior, quum posui librum et mecum ipso de immortalitate animorum coepi cogitare, assensio omnis illa elabitur. Id. Brut. 4 § 16 Ager, quum multos annos quievit, uberiores ferre fruges solet. Id. de Off. 2, 6§ 19 Quum fortuna reflavit, affligimur. Id. de Divin. 2, 9, 24 Quid est quod me adjuvent haruspices, quum res tristissimas portendi dixerunt? Id. ad Fam. 9, 14§ 1 Neminem conveni, quin omnes, quum te summis laudibus ad coelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agant. Liv. 22, 9 Pervicit, ut, quod non ferme decernitur, nisi quum taetra prodigia nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos adire juberentur. Caes. B. G. 5, 21 Oppidum autem Britanni vocant, quum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt. Cic. Tusc. Quaest. 1, 19§ 44 Profecto beati erimus, quum corporibus relictis et cupiditatum et aemulationum erimus expertes. Id. de Fin. 1, 19§ 63 Etiam morati melius erimus, quum didicerimus, quid natura desideret. Id. Acad. Quaest. 1, 3§ 11 Haec ne obsolescerent, renovabam, quum licebat, legendo. Caes. B. G. 5, 35 Quum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugie- bant. Ibid. Rursus, quum in eum locum, unde erant egressi, reverti coeperant, et ab iis, qui cesserant et ab iis qui proximi steterant, circumveniebantur. Ibid. 7, 16 Dispersos, quum longius necessario procederent, adoriebatur. Ibid. 3, 12 Erant ejusmodi fere situs oppidorum, ut posita in extremis lingulis promuntoriisque neque pedibus aditum haberent, quum ex alto se aestus incitavisset... neque navibus. Cic. in Verr. 4, 20§ 44 Licuit posse domesticis copiis, quum magistratum aut aliquem superiorem invitasset, ornare et apparare convivium(cf. p. 13). Plura exempla conjunctivi imperfecti et plusquamperfecti afferre supersedeo. Apud Corn. Nepotem quidem et Livium sunt frequentissima.
b) De quum causali.
Is sensus ex notione temporali provenit, quod idem in nostrum da cadit. Hoc et illud omnia admittunt tempora. Latinum quum causale postulat conjunctivum neque tamen ita, ut


