A——.
‿ —— A. 7
4
—.7— 4 2—„ 4
1 4
4
64 .
4 2 A,s 5Re er,
97— 4—⸗ X 3
he a./ Oa.hf—;
2 5 C 15
Non alienum erit, id genus exempla aliquot, in quibus quum, prout res postulat, modo cum imperfecto modo cum perfecto indicativi constructum est, colligere.
Exempla imperfecti: Cic. ad Fam. 3, 13§ 2 Quum haec scribebam, censorem jam te esse sperabam. Corn. Nep. Att. 9 Quae quum faciebat, nemo eum temporis causa facere poterat existimare. Plaut. Amph. 1, 1, 45 Nam quom pugnabant illi maxume, ego fugiebam maxume. Liv. 35, 8 Quum haec in Hispania gerebantur, comitiorum jam appetebat dies. Id. 36, 5 Quum haec Romae agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat civitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum veniebant. Cic. ad Fam. 1, 1 § 1 Res agitur per eosdem creditores, per quos, quum tu aderas, agebatur. Id. Tusc. Quaest. 2, 24§ 59 Fulgentes gladios hostium videbant Decii, quum in aciem eorum irruebant. Id. ad Fam. 12, 6§ 2 Res, quum haec scribebam, erat in extremum adducta discrimen. Non aliter intelligendi sunt hujusmodi loci: Cic. in Verr. 5, 62§ 162 Caedebatur virgis in medio foro
Messanac civis Romanus, quum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri inter dolorem
crepitumque plagarum audiebatur, nisi haec: Civis Romanus sum. Ibid. 1, 6§ 17 Nulla nota, nullus color, nullae sordes videbantur his sententiis allini posse, quum iste repente ex alacri atque laeto sic erat humilis atque demissus, ut etc. Ibid. 5, 34§ 88 Evolarat jam e conspectu fere fugiens quadriremis, quum etiam tum ceterae naves uno in loco moliebantur. Liv. 25, 24 Jam mille armatorum ceperant partem, quum ceterae admotae pluribusque scalis in murum evadebant. Id. 35, 2 Nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor, quum haec in Hispania gerebantur. Quater videmus in enuntiatione principali plusquamperfectum logicum, quod, uti jam supra dictum est, indicat statum, qui rem perfectam subsecutus est. Facile aliud verbum invenitur, cujus imperfectum in locum illius plusquamperfecti substituatur. Pro res erat in extremum adducta discrimen, jam evolarat quadriremis, jam mille armatorum ceperant partem, nondum ab Roma profectus erat Flaminius, potest dici: Res erat in extremo discrimine, jam quadriremis aberat, jam mille armatorum tenebant partem, etiam tum Romae erat Flaminius. Ab haec parte discedere non possum, quin hujusmodi locum afferam, ubi quum contra regulam sequitur conjunctivus. Cic. Ep. ad Att. 15, 13§ 7 Haec quum scriberem, tantum quod existi-
mabam ad te orationem esse perlatam. In loco plane simili, supra allato ex Epist. ad Fam. 3, 13 13
§ 2 est quum scribebam.
Exempla perfecti: Caes. B. G. 6, 12 Quum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Haedui, alterius Sequani. Cic. ad Fam. 9, 7§ 1 Coenabam apud Sejum, quum utrique nostrum redditae sunt a te literae. Liv. 22, 1 Jam ver appetebat, quum Hannibal ex hibernis movit, cf. cum hoc loco supra citatum ex Liv. 35, 8 Quum haec in Hispania gereban-
tur, comitiorum jam appetebat dies. Cic. de Republ. 1, 12§ 18 Dixerat hoc ille, quum puer 15 2
nuntiavit venire ad eum Laelium. Id. pro Mur. 28§ 58 Bis consul fuerat P. Africanus et duos terrores hujus imperii, Carthaginem Numantiamque, deleverat, quum accusavit L. Cottam. Liv. 24, 29 Dies haud ita multi intercesserant(alii intercesserunt, quod falsum), quum ex Leon- tinis legati, praesidium finibus suis orantes, venerunt. Plerumque hae sententiae ita comparatae sunt, ut enuntiatio incipiens a quum sequatur alteram praecipuamque vim accipiat adverbiis temporis adjectis, quae subitum et improvisum aliquid exprimunt. Id ubi non fit, haud magno discrimine dicitur: Quum profecti sunt, nox erat, nondum illuxerat, vel nox erat, nondum illuxerat, quum profecti sunt.
Fit etiam, ut quum conjungatur cum perfecto indicativi enuntiatioque primaria et ipsa hoc tempus secum habeat. Tum ambae actiones in idem temporis momentum incidunt vel altera
— e. 2— 9 4) 2
A.
52 ,—.
2.— 4 Ca, aAA 1—* Aeerrr e e 1-ern Ar, 7& 9— A 25.e 2 h
1 —F—
—
G f⸗— P. 8
7. 27—
— f, ſ 222 KTA 44


