Aufsatz 
De particula quum / Johann Heinrich Hainebach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

Ahd. hwanne sive hwenne, mhd. wanne sive wenne(Graff 4, 1201, Benecke 3, 502, Grimm Gramm. 3, 181 182) sunt simul interrogativa et relativa et significant modo quando? modo quum. Luther in utroque sensu solo wenn usus est. Postea vero coeperunt wann ad interro- gationem adhibere, nonnunquam etiam ad quum temporale exprimendum. Ad hoc tamen optimi scriptores nostri non multum eo utuntur. In consuetudine est sic apud Germanos, qui spectant in meridiem, ii autem, qui ad septentriones incolunt, solum wenn dicunt. Istud wenn(neque enim de conditionali wenn loquor neque de eo, quod de actionibus repetitis usurpatur) non construitur cum temporibus praeteritis, sed tantum cum praesente, futuro eoque perfecto, quod respondet latino futuro exacto. Altera ex parte als et da(de causali da hic non agitur) sola praeterita tempora patiuntur in hisque vice particulae wenn funguntur. Dicimus igitur: Wir werden reisen, wenn der Frühling kommt, kommen wird, gekommen ist; altera ex parte: Als vel da der Frühling kam, gekommen war, reisten wir. Nostrum während pro wenn et als poni potest, si actio durat, admittitque omnia tempora aeque ac sobald als. b Latinum quum temporale cum omnibus temporibus conjungitur. Ejus modus est indicati- vus, nisi imperfectum aut plusquamperfectum sequitur, quae conjunctivum vindicant. Haec quidem nota sunt. Est autem, ubi conjunctivus imperfecti locum habere non possit, sed indica- tivus aut imperfecti aut perfecti necessarius sit, quae quidem res omnino neglecta est in gram- maticis.

Conjunctivus imperfecti vel plusquamperfecti necessario ponitur, si quid prius vel orsum vel confectum est, quam illud, quod sententia primaria enuntiat simulque antecedens actio causa vel occasio consequentis est. Si igitur dicitur: Pater, quum domum redisset suosque videret, magnopere gavisus est, patris reditus confectus suorumque visus orsus erat, quum gavisus est. Sed etiam causa vel occasione non accedente, praesertim si enuntiatio, particulae quum adjuncta, primum locum tenet, conjunctivum imperfecti et plusquamperfecti Romani adhibere consue- verunt, velut: Quum proelium commissum esset, ingens tempestas coorta est. In ejusmodi

autem sententiis etiam indicativus invenitur et interdum juxta conjunctivum. Cic. de Fin. 2, 19* 8 61 Num etiam ejus collega P. Decius, princeps in ea familia consulatus, quum 1 se devoveret

247. et) equo admisso in mediam aciem Latmorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat? 42 ,. (huibuscum confer Tusc. Quaest. 2, 24§ 59 Fulgentes gladios hostium videbant Deci, quum; in aciem eorum irruebant. Liv. 30, 44 Itaque quum spolia victae Carthagini detrahebantur, F..N. 5. quum inermem jam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit.

Varro de L. L. 6§ 95 p. 274 Speng. Id inceptum credo, quum non adesset accensus et nihil

ê intererat, quoi imperaret(cf. p. 11).

Sin autem enuntiatio, ad quam quum pertinet, exprimit aliquid, quod non prius factum est, uam illud, quod enuntiatio primaria continet, indicativus aut imperfecti aut perfecti locum habet.

4 3 Imperfectum adhibetur, quum actio sententiae primariae et secundariae per idem temporis spatium durat; perfectum, quum illa non simul cum altera moratur, sed subito incidit citoque praeterit. In enuntiatione primaria aut imperfectum est aut plusquamperfectum quod, si altera enuntiatio imperfectum habet, statum indicat rem perfectam subsecutum. Ad rem illustrandam F quum maxime duo loci Caesaris accomodati sunt: B. G. 6, 12 Quum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Haedui, alterius Sequani; ibid. 7, 6 Eo quum venisset, magna difficultate adficiebatur. Factiones prius erant, quam Caesar venit, difficultas autem non prius

e erat, quam venit, imo adventum secuta est. Sic etiam omnes eae- sententiae sunt intelligendae, eerpen rnn, quarum causa singularis regula inventa èt inversio statuta est, ut: Vi 2 eram,. vidi. 4--4- ,5, 20, 65 J A.. ret

2e.ee,, ee

.§. 8 44 .. 8A. 35

1.. A* ea CeA, 1 Se e Pr

br. eA 4 7+%, pu 1 nvr Bir eien,.* en u

4 5 4. a 85 1 4 S 4 13 t(e aon ea. 5,

188 e Isdeker, ee. Set. narf i-g Vi