13
Antea quum; postea quum. Cic. ad Att. 11, 4§ 1 Non enim ea sunt, quae erant antea, quum, ut nihil aliud, comites me et socios habere putabam. Id. in Verr. 3, 41§ 94 Antea quum equester ordo judicaret, improbi et rapaces magistratus in provinciis inserviebant publica- nis. Id. ad Fam. 2, 19§ 1 Postea quum mihi nihil neque a te ipso neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur, verebar, ne id ita caderet. Caes. B. C. 2, 17 Postea vero, quum Cae- sarem ad Massiliam detineri cognovit... se quoque ad motus fortunae movere coepit.
Quotidie quum; saepe quum; unquam quum. Cic. pro Mil. 5§ 12 Quotidie meam potentiam invidiose criminabatur, quum diceret, senatum non quod sentiret, sed quod ego vellem decernere. Corn. Nep. Cim. 4 Saepe, quum aliquem offensum fortuna videret minus bene vestitum, suum amiculum dedit. Huc pertinent etiam, ni fallor, ii loci, in quibus quum ex verbo audio videtur pendere. Cic. de Or. 1, 28§ 129 Saepe enim soleo audire Roscium, quum ita dicat, se adhuc reperire discipulum, quem quidem probaret, potuisse nemi- nem. Ibid. 2, 6§ 22 Saepe ex socero meo audivi, quum is diceret etc. Ibid. 2, 33§ 144 Jam id quidem saepe ex eo audivi, quum diceret sibi certum esse a judiciis causisque discedere. Id. Brut. 56§ 205 Saepe ex eo audivi, quum se scribere neque consuesse neque posse diceret. Id. pro Dom. 35§ 93 Quis unquam audivit, quum ego de me nisi coactus ac necessario dicerem? Id. ad Fam. 3, 7§ 4 A Pausania, Lentuli liberto, accenso meo, audivi, quum diceret, te esse questum, quod tibi obviam non prodissem. Id. de Fin. 1, 5§ 16 Nisi mihi Phaedrum, inquam, mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, quum mihi nihil sane praeter sedulita- tem probarent, omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. In ultimis duobus locis supplen- dum est adverbium temporale indefinitum aliquando vel aliquoties eodem modo, quo saepe pro- nomen indefinitum aliquis, aliquid ante relativum. Conjunctivus, quem in his omnibus locis deprehendimus, ex repetita actione redundare mihi videtur eoque, uti postea videbimus, ne Cicero quidem se abstinuit.
II.
De Conjunctione quum.
Conjunctio quum significat tria: Tempus, causam, oppositionem.
a) De quum temporali.
Quum temporalis sunt duo genera, unum de actione semel facta, alterum de actione repetita.
1) De quum temporali, quod pertinet ad actionem semel factam.
Quum temporale de una actione adhibitum nostra lingua variis conjunctionibus exprimit. Sunt autem: Wenn sive wann, als, da, während, interdum sobald als. Pro als vel da saepe dici posse nachdem, per se intelligitur. Antequam autem latinum quum aggredior, necessarium mihi videtur, pauca de illis particulis germanicis praemittere, quae saepe neque recte neque distincte capiuntur, id quod ad perspiciendam adhibendamque particulam quum non leve impedimentum est. Primum omnium animadvertendum est, wenn et, wann non esse, ut vulgo existimatur, diversas voces, sed diversas formas ejusdem vocis. Resque sic se habet:


