Aufsatz 
De particula quum / Johann Heinrich Hainebach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

te audeo praestanti prudentia virum nec confirmare maximi animi hominem. Corn. Nep. Dat. 3 Thyum, hominem maximi corporis terribilique facie... optima veste texit.

Atque adeo Romani variandi causa post tum quum conjunctivo imperfecti plus solito tribuisse videntur. Etenim post tum quum conjunctivus imperfecti non usitatior est quam indicativus imperfecti post conjunctionem quum. Idque simul documento est, Romanos ipsos discrimen statuisse inter adverbium quum et inter conjunctionem quum.

Quum tum sive tunc. Est eadem inversio, quae fit, quando pronomen demonstrativum relativo postponitur, ut sententiae primariae praecipua vis tribuatur. Cic. ad. Fam. 14, 3§ 4 Quum inimici nostri venire dicentur, tum in Epirum ibo. Ibid. 16, 12§ 6 Si valebis, quum recte navigari poterit, tum naviges. Id. in Verr. 5, 10§ 27 Quum rosam viderat, tum incipere ver arbitrabatur. Liv. 21, 18 Quum senatus datus esset... tum ex Carthaginiensibus unus. Plerumque autem quum tum ita usurpatur, ut duae res vel actiones conveniant, plus tamen ponderis alteri tribuatur, scilicet ei, quae ad tum pertinet. Est enim enuntiatio principalis. Si igitur Cic. ad Fam. 14, 3§ 2 dicit: Quum dolore conficior, tum etiam pudore, hoc nihil aliud est quam: Quo tempore dolore conficior, eo etiam pudore, i. e. eodem tempore dolore et etiam pudore conficior, vel simul dolore, simul etiam pudore conficior. Posterius hoc tantum differt, quod magnitudinem doloris et pudoris aequat neque pudorem dolore esse majorem exprimit. Memorabile et ex re mea est, apud. Livium 3, 50 pro tum esse simul: Immixti turbae militum togati quum eadem illa querendo... simul profligatam jam rem nuntiando Romae esse... perpulerunt, ut ad arma conclamaretur. In hujusmodi sententiis quum saepe cum conjunctivo construi notum est. Quod fit, si et primaria et secundaria enuntiatio suum quaeque verbum habet, et altera alteri ita opponitur, ut prior generale, posterior singulare quid ejusdemque generis exprimat. Nostrum zwar aber et latinum etsi tamen(cf. Cic. Ep. ad Fam. 3, 9§ 2) fere idem valent. Cic. pro Mur. 27§ 56 Quae quum sint gravia, tum illud acerbissimum est, quod etc. Id. ad Fam. 9, 14§ 4 Quum te semper tantum dilexerim, quan- tum tu intelligere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum, ut nihil unquam in amore fuerit ardentius. Id. de Off. 1, 2§ 4 Quum multa sint in philosophia et gravia et utilia accurate copioseque a philosophis disputata, latissime patere videntur ea, quae de officiis tradita ab illis et praecepta sunt. Id. pro Sest. 1§ 2 In quo quum multa sint(Orell. sunt) indigna, tum nihil minus est ferendum quam quod etc. Id. de Nat. Deor. 1, 1 Quum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura deorum. Id. Lael. 7§ 23(Quum plurimas et maximas com- moditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum nec debilitari animos aut cadere patitur.

Nuper quum. Cic. de Or. 3, 61§ 229. Ego vero esse jam judico et tum judicavi, quum me consule in senatu causam defendit Africae nuperque etiam magis, quum pro Bithyniae rege dixit. Id. ad Att. 1, 4§ 1 Nuper quidem, quum jam te adventare arbitraremur, repente abs te in mensem(Quintilem rejecti sumus. Liv. 28, 42 In eodem terrore erimus, in quo nuper fuimus, quum Hasdrubal in Italiam transcendit. 1

Olim quum. Cic. ad Fam. 7, 24§ 1 Olim, quum regnare existimabamur, non tam ab ullis quam hoc tempore observor a familiarissimis Caesaris omnibus praeter istum. Plaut. As. 1, 3, 53 Longe aliam, inquam, praebes nunc, atque olim, quom dabam. Terent. Andr. 3, 3, 13 Alium esse censes nunc me atque olim, quom dabam? Id. Phorm. 5, 8, 19 Olim quom honeste potuit, tum non est data; nunc viduam extrudi turpest.