Aufsatz 
De particula quum / Johann Heinrich Hainebach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

Quod jus civile tam vehementer amplexus es, video, quid egeris; tum, quum dicebas, videbam. Id. Phil. 13, 20§ 47 Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris tum, quum illae vere partes vocabantur. Id. de Off. 3, 27§ 100 Tum, quum vigilando necabatur(Regulus), erat in meliore causa, quam si domi senex captivus, perjurus consularis remansisset. Id. in Cat. 3, 2§ 3 Tum, quum ex urbe Catilinam ejiciebam... tum, quum illum exterminari volebam, aut reliquam conjuratorum manum simul exituram, aut eos, qui restitissent, infirmos sine illo ac debiles fore putabam. Id. Tusc. Quaest. 5, 20§ 57 Ea ipsa, quae concupierat(Dionysius), ne tum quidem, quum omnia se posse censebat, consequebatur. Id. Phil. 2, 39§ 100 O prae- claram illam percursationem tuam mense Aprili atque Majo, tum quum etiam Capuam coloniam deducere conatus es! Id. Divin. 1, 17§ 30 Eo(lituo) Romulus regiones direxit tum, quum urbem condidit. Id. ad Fam. 7, 30§ 1 Nae tu videris multo ante providisse, quid impenderet tum, quum hinc profugisti. Id. ad Att. 10, 8 B§ 1 Eadem(causa) tum fuit, quum ab eorum consiliis abesse judicasti. Id. de Fin. 5, 30§ 92 IIle, si sapiens, ne tum quidem miser, quum ab Oroete praetore Darei in crucem actus est. Id. Ep. ad Fam. 9, 7§ 1 Nunc, quum(Orell. quoniam) confecta sunt omnia, dubitandum non est etc. Id. Ep. ad Att. 11, 16§ 1 Nihil video quod sperandum putem, nunc praesertim, quum ea plaga in Asia sit accepta. Id. ad Att. 6, 1 § 13 Haec non noram tum, quum cum Democrito tuo locutus sum. Id. pro Leg. Man. 7§ 19 Tum, quum in Asia res magnas permulti amiserant, scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. Sen. Ep. 26 Quid egeris, tunc apparebit, quum animam ages. Cic. pro Quinct. 2, § 8 Ita fit, ut ego, qui tela depellere et vulneribus mederi debeam, tum id facere cogar, quum etiam telum adversarius nullum jecerit, illis autem id tempus impugnandi detur, quum vitandi illorum impetus potestas adempta nobis erit.

Ex his exemplis cognoscimus, tum quum omnia admittere tempora, nunc quum praesens et perfectum quod vocant absolutum. Tum quum, duobus locis exceptis, semper indicativum post se habet; nunc quum semel indicativum et semel conjunctivum perfecti temporis, quater conjunctivum praesentis et quidem in sententia alteri, ubi tum quum est, opposita. Ubi con- junctivus est, nunc et tum significant tali tempore. Indicativus tempus ipsum, conjunctivus statum potius vel causam indicat. Est tamen, ubi modus uterque sine ullo fere sensus discrimine ponatur. Perspicue id docent duo loci ex Ciceronis Or. pro Mur. allati, quibus addo duo alios, ubi indicativus et conjunctivus plane eodem sensu exsistunt. Cic. de Leg. Agr. 2, 24§ 64 Unum hoc certe videor mihi verissime posse dicere: tum, quum haberet haec res publica Luscinos, Calatinos, Acidinos, homines non solum honoribus populi rebusque gestis, verum etiam patientia paupertatis ornatos, et tum, quum erant Catones, Phili, Laelii, quorum sapien- tiam temperantiamque in publicis privatisque, forensibus domesticisque rebus perspexeratis, tamen hujusce modi res commissa nemini est. Id. in Pis. 13§ 29 An tum eratis consules, quum, quacunque de re verbum facere coeperatis aut referre ad senatum, cunctus ordo reclama- bat ostendebatque nihil esse vos acturos, nisi prius de me rettulissetis? quum vos, quanquam foedere obstricti tenebamini, tamen cupere vos diceretis, sed lege impediri? Eadem variatio infra nobis occurret. Discrimen sensus qui volunt explorare, argutius quam rectius facere mihi videntur. Licuit Romanis constructionem hic variare eademque libertate usi sunt, qua alias. An quisquam censet genitivum et ablativum junctos diversa significare in his locis: Gie Brut. 67 § 237 P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum veterum, literarum et studiosus et non imperitus, multae industriae et magni laboris fuit. Id. ad Fam. 4, 8§ 1 Neque monere

2*