Aufsatz 
De particula quum / Johann Heinrich Hainebach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

Id. de Off. 2, 21§ 75 Nondum centum et decem anni sunt, quum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata lex est. Id. ad Fam. 15, 16§ 3 Jam biennium aut triennium est(suppl. tempus), quum virtuti nuntium remisisti. Plaut. Merc. 3, 1, 44 IIli quidem haud sane diu est quum dentes exciderunt. Et paulo ante:Jam biennium est, quum mecum rem ille coepit etJam bien- nium est, quum tecum habet rem. Caes. B. G. 1, 23 Omnino biduum supererat(suppl. ad tempus), quum exercitui frumentum metiri oporteret. Cic. Ep. ad Fam. 7, 28§ 1 Memini (suppl. temporis), quum mihi desipere videbare, quod cum istis potius viveres quam nobiscum (ef. Cic. Divin. in Caecil. 13§ 41; id. ad Fam. 7, 3§ 1). Itidem sich erinnern apud nos et ueεεαν⁵σααO apud Graecos constructa inveniuntur. Luther Jerem. 2, 2 Ich gedenke, da du eine freundliche junge Dirne und eine liebe Braut warst. Hom. II. 20, 188* 00 κ, öre ο Oe S000 A, 405vO d6α, dsiα ατο Mdαöνν σοιςιαν. Omnino autem Graeci ore adverbio usi sunt, ut Latini quum. Plat. Alc. 1, p. 106 E.*y xο⁶νοο bre odνα ο eldévu. Hom. II. 6, 448 FoderαBV◻2aο, 5 ⅜ν τν ⁶2ει ꝙ1εοο ο. Xenoph. de Rep. Lac. 14§ 5 Kal y uy, örs Srrενμαμανια⁴ο νντο, dορσ έeρισι εleν ν̈νσ*ϑάσι.

In locis illis latinis videmus modo indicativum modo conjunctivum, de quo quae supra dixi, hic non repetam. Nonnunquam uterque modus, ut videtur, sine discrimine apparet et optio ex arbitrio loquentis pendet, quod optime hi duo loci possunt monstrare: Cic. de Off. 1, 10§ 31 Incidunt saepe tempora, quum ea, quae maxime videntur digna esse justo homine eoque, quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria. Ibid. 3, 12§ 50 Incidunt saepe causae, quum repugnare utilitas honestati videatur(cf. p. 5). Ejusdem generis conjunctivus sequitur pronomen relativum Cic. de Off. 3, 10§ 40 Incidunt multae saepe causae, quae conturbent animos utilitatis specie.

b) Adverbia usitatissima sunt:

Tum sive tunc quum; nunc quum. Cic. Tusc. Quaest. 1, 45§ 109 Mors tum aequissimo animo oppetitur, quum suis se laudibus vita occidens consolari potest. Ibid. 4, 25§ 55 An tibi irasci tum videmur, quum quid in causis acrius et vehementius dicimus? Id. Lael. 19§ 70 Fructus ingenii et virtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, quum in proximum quemque confertur. Id. de Or. 2, 19§ 82 Ego mihi benevolum judicem facilius facere possum, quum sum in cursu orationis, quam quum omnia sunt inaudita; docilem autem non quum polliceor me demonstraturum, sed tum quum doceo et explano. Id. ad Fam. 6, 21§ 1 Quum aliquid videbatur caveri posse, tum id negligi dolebam; nunc vero eversis omnibus rebus, quum consilio profici nihil possit, una ratio videtur, quidquid evenerit, ferre moderate. Id. ad Fam. 9, 16§ 7 Tum, quum rem habebas, quaesticulus te faciebat attentiorem; nunc, quum tam aequo animo bona perdas, non eo sis consilio etc. Id. pro Mur. 3§ 6 Quod si tum, quum respublica vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui, quam cogebar; nunc, quum omnes me causae ad misericordiam atque ad humanitatem vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire? Ibid.§ 8 Neque enim, si tibi tum, quum peteres con- sulatum, adfui, nunc, quum Murenam ipsum petas, adjutor eodem pacto esse debeo. Mommsen Inscr. Lat. Tit. 206 Tum, cum ea res consuleretur. Cic. in Verr. 4, 21§ 46 Credo tum, quum Sicilia florebat opibus et copiis, magna artificia fuisse in ea insula. Id. de Or. 2, 37§ 154 Referta quondam Italia fuit tum, quum erat in hac gente magna illa Graecia. Id. de Or. 1, 55§ 234