Aufsatz 
De particula quum / Johann Heinrich Hainebach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

pronomen relativum est. Corn. Nep. Ag. 3 lis locis manum conseruit, quibus plus pedestres copiae valerent. Cic. ad Fam. 7, 30§ 1. Fuit(Caninius) mirifica vigilantia, qui suo toto con- sulatu somnum non viderit. Id. de Or. 1, 18§ 82 Namque egomet, qui sero ac leviter graecas literas attigissem, tamen cum pro consule in Ciliciam proficiscens venissem Athenas, complures tum ibi dies sum propter navigandi difficultatem commoratus. Facile invenies eandem omnino esse rationem utrarumque sententiarum.

Conjunctivus etiam adhibetur, quum esse vel simile verbum, sive addito sive omisso sub- stantivo tempus, antecedit, et dicitur fuit tempus quum vel fuit quum. Est idem, qui ponitur post sunt homines qui, vel sunt qui. Varro de R. R. 3, 11 Fuit tempus, quum rura colerent homines neque urbem haberent. Cic. de Or. 1, 1§ 1 Fuit, quum mihi quoque initium requi- escendi atque animum ad utriusque nostrum praeclara studia referendi fore justum et prope ab omnibus concessum arbitrarer. Neque mirum est, si, antecedente pronomine quidam, legimus apud Ciceronem de Inv. 1, 2§ 2 Fuit quoddam tempus, quum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant. Idem enim dicit de Fin. 5, 14§ 38 Sunt bestiae quaedam, in quibus inest aliquid simile virtutis. Etiam in hoc quum congruit cum pronomine relativo, quod conjunctivus semper post illud invenitur, si sententia antecedens negativa est. Cic. pro Mur. 38§ 82 Qui locus est, quod tempus, qui dies, quae nox, quum ego non ex istorum insidis ac mucronibus non solum meo, sed multo etiam magis divino consilio eripiar atque evolem? Cum hoc loco confer Cic. de Or. 1, 2§ 7 Quis est, qui, si cla- rorum hominum scientiam rerum gestarum vel utilitate vel magnitudine metiri velit, non ante- ponat oratori imperatorem?

Jam enumerabo substantiva et adverbia, quae quum antecedere solent, et unicuique eorum unum vel plures locos addam.

a) Substantiva usitatissima sunt:

Tempus, memoria, saeculum, annus, dies, nox. De his jam ante(p. 5) complures locos attuli, quibus adjicio Cic. pro Mil. 26§ 69 Prit, erit illud profecto tempus et illucescet aliquando ille dies, quum tu et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres. Id. pro Dom. 35§ 93 Si mihi ante haec durissima rei publicae tempora nihil unquam aliud objectum nisi crudelitas mea unius temporis, quum a patria perniciem depuli, quid? me huie maledicto utrum non respondere an demisse respondere decuit? Id. de Off. 1, 10§ 31 Incidunt saepe tempora, quum ea, quae maxime videntur digna esse justo homine eoque, quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria. Id. ad Att. 3, 3 Utinam illum diem videam, quum tibi agam gratias! Caes. B. G. 1, 40 Factum ejus hostis periculum patrum nostrorum memoria, quum, Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis, non mino- rem laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur. Cic. pro Dejot. 6§ 17 Ego me hercules, Caesar, initio, quum est ad me ista causa delata, Phidippum medicum, servum regium, qui cum legatis missus esset, ab isto adolescente esse corruptum, hac sum suspicione percussus etc. Caes. B. G. 6, 24 Ac fuit antea tempus, quum Germanos Galli virtute superarent. Tempus supplen- dum est in his: Cic. de Or. 1, 1§ 1 Ac fuit, quum mihi quoque initium requiescendi... fore justum et prope ab omnibus concessum arbitrarer. Liv. 7, 32 Fuit, quum hoc dici poterat. Cic. pro Cluent. 30§ 82 Anni sunt octo(suppl. tempus), quum ista causa in ista meditatione versatur.

2