Aufsatz 
De particula quum / Johann Heinrich Hainebach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

Cic. Ep. ad Att. 4, 2§ 2 Si unquam in dicendo fuimus aliquid, aut etiam, si nunquam alias fuimus, tum profecto dolor et magnitudo vim quandam nobis dicendi dedit. Id. Ep. ad Fam. 3, 8§ 5 Ego, si in provincia de tua fama detrahere unquam cogitassem, non generum tuum libertum Brundisii neque ad praefectum fabram Corcyraè, quem in locum me venire velles, rettulissem. Liv. 10, 14 Si quando unquam equestri ope adjutam rempublicam meminerint, illo die annitantur, ut ordinis ejus gloriam invictam praestent. Curt. 8, 45§ 15 ed. Mütz. Abire cum gloria poterant, si unquam temeritas felix inveniret modum. Cic. ad Fam. 3, 7§ 5 Nec mehercule aliter vidi existimare vel Cn. Pompejum, quem omnibus, qui unquam fuerunt, vel P. Lentulum, quem mihi ipsi antepono. Liv. 21, 1 Bellum maxime omnium memorabile, quae enqnamn Eesta sunt. Plura exempla colligere eupersedeo quippe quae ubique se offerant. 4 Summa eorum, quae in praéecedentibus tractavi, haec est:

qui quidam quom.. G dquum= quo tempore ſerreen dam= quodam tempore cum b 16 quisque quisquam momque. 1 n denal⸗ ö quoque tempore 5 quam= quoquam vel ullo tempore.

cunque Jam, priore parte hujus dissertationis absoluta, transeo ad alteram, in qua de usu syntactico particulae quum agatur.

Quum modo adverbium modo conjunctio est, et aptum utileque erit alterum ab altero dividere, quanquam me non fugit, ea interdum ita inter se contingere, ut discernere difficile sit.

I.

De adverbio quum.

Hunc locum ei ibuo quotiescunque se applicat ad substantivum aliquod vel adverbium. Ut jam supra indicavi, reddi potest nostro wo. De actionibus praeteritis etiam als vel da potest adhiberi, de praesentibus et futuris wenn sive wann. Quando ad praecedens substanti- vum refertur, pronomen relativum cum apta praepositione eligi posse vix est quod dicam. Admittit tum et indicativum et conjunctivum omnium temporum sicut aliae sententiae relativae. Conjunctivus igitur ponitur, quando vel qualitas ejusque effectus vel causa vel contrarium aliquid praecedentibus indicatur. Hujusmodi tria exempla sunt: Cic. de Rep. 2, 10§ 18 In id sae- culum Romuli cecidit aetas, quum jam plena Graecia poetarum et musicorum esset minorque fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides. Id. pro Mur. 3§ 6 Quod si tum, quum respu- blica vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui, quam cogebar, non quam volebam; nunc, quum omnes me causae ad misericordiam atque ad humanitatem vocent, quanto tandem debeo naturae meae consuetudinidue servire? Id. pro Mil. 35§ 98 Quin hoc tempore ipso, quum omnes a meis inimicis faces invidiae meae subjiciantur, tamen omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramur. Cum his tribus diversi generis exemplis compares tria similia, in quibus loco adverbii relativi quum