Aufsatz 
De particula quum / Johann Heinrich Hainebach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

(Graff 4, 1205), quod valet undé et pro quo nunc dicimus von wannen, continet accusativum hwan i. e. quum. Neque desunt vestigia sensus illius in quum ipso. Ita intelligendum videtur in Cic. Or. pro Planc. 41§, 99 O acerbam mihi memoriam temporis illius et loci, quum hic in me incidit, quum complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit! Hic ut quum ad remotius tempus referatur, vix potest fieri. Similis locus est apud Ciceronem de Off. 3, 12§ 50. Incidunt saepe causae, quum repugnare utilitas honestati videatur, ubi quum est pro in qui- bus. Sed mittamus hanc rem, quae in nostra disquisitione tanti momenti non est. Propriam particulae vim, quae similis est nostro wo, tum potissimum perspicere possumus, quum pertinet ad substantivum vel adverbium aliquod, ut tempus, saeculum, annus, dies, nox; tum, olim, nunc, nuper, de quibus infra amplius dicetur. Hoc loco pauca exempla sufficiant Cic. pro Ligar. 7§ 20 Ille eo tempore paruit, quum parere senatui necesse erat; vos tunc paruistis, quum paruit nemo, qui noluit. Id. Phil. 2, 2§ 4 Poteras autem eo tempore augura- tum petere, quum in Italia C. Curio non esset? aut tum, quum es factus, unam tribum sine Curione ferre potuisses? Id. de Or. 2, 5§ 21 Hoc ipso tempore, quum omnia gymmasia philo- sophi teneant, tamen eorum auditores discum audire quam philosophum malunt. Id. Ep. ad Att. 15, 13§ 1 Quando illum dieni, quum tu edendam(orationem) putes? Id. de Off. 2, 19 § 65 Eo tempore hoc contigit, quum is esset, qui omnes superiores, quibus honore par esset, scientia facile vicisset., Id. pro Mur. 38§ 82 Qui locus est, quod tempus, qui dies, quae nox, duum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non solum meo, sed multo etiam magis divino consilio eripiar atque evolem? Id. pro Planc. 26§ 65 At ego, quum casu diebus iis... Puteolos forte venissem, quum plurimi et lautissimi in iis locis solent esse, concidi paene. Ibid. 42§ 101. Memini, memini, neque unquam obliviscar noctis illius quum tibi vigilanti, assidenti, maerenti vana quaedam miser atque inania falsa spe inductus pollicebar. Id. de Re publ. 2, 10§ 18 In id saeculum Romuli cecidit aetas, quum jam plena Graecia poetarum et musicorum esset. Id. ad Fam. 15, 14§ 1 Multi anni sunt, quum ille in aere meo est. Id. ad Att. 12, 18§ 1 Longum illud tempus, quum non ero, magis me movet quam hoc exiguum. Sie nos quoque adverbia nostra relativa wo, wenn, da adhibere possumus. Goethe: Ich war in den glücklichen Jahren, wo uns noch alles gefällt, wo wir in der Menge und Abwechslung unsere Befriedigung finden. Id. Die Zeit, da ich die Akademie besuchen sollte, rückte heran. Schiller: O schöner Tag, wenn endlich der Soldat ins Leben heimkehrt, in die Mensch- lichkeit. e bn 3 3 elPlfn omnibus, quos attuli, locis latinis ablativus pronominis relativi pro quum poni potuisset, in nonnullis etiam per cum accusativo(cf. Cic. ad Fam. 15, 14§ 1; ad Att. 12, 18 8§ 1) et in simillimis sententiis modo Eunum modo alterum invenitur, cf. Cic. de Off. 1, 10§ 31 Incidunt saepe tempora, quum ea, quae maxime videntur digna esse justo homine eoque, quem virum bonum dicimus, commutantur funtque contraria. Id. Phil. 2, 10§ 24 Duo tamen tempora in- ciderunt, quibus aliquid contra Caesarem Pompejo suaserim. At, dixerit quis, si res sic se habet, duomodo quum accusativus esse potest? Respondeo: Idem cadit in tum et em, de quibus supra dictum, etiam tam et quam, quäc valent tantopere et quantopere, sunt accusativi et tamen funguntur munere ablativi. Omnino autem obliviscendum non est, pronomina peculiaria multa et ad formam et ad usum ex antiquis temporibus servasse. Similis accusativus est primum, quod oppositum habet postremo. Id quoque animadvertendum est, linguam latinam non nimis severe regulam observare, quae de toto ac continuo temporis spatio accusativum, de parte temporis vel puncto ablativum poni jubet, ut Cic. de Nat. Deor. 2, 52 8§ 130 Aegyptum Nilus irrigat et, quum