Aufsatz 
De particula quum / Johann Heinrich Hainebach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

hice, haece, hace, sicut dic pro dice, fac pro face. Haec mihi consideranti simulque pronomen relativum, quod, ut infra accuratius exponam, omnino cum demonstrativo hic convenit, respicienti dubium non est, quin nominativus gen. neutr. in principio hod-ce fuerit, respondens relativo quod, et deinde, quum hodce ferendum non esset, in hocce transierit, ut adcedo in accedo, et postremo, e abjecto, in hoce vel potius hôc, quoniam in fine vocabulorum eadem consonans bis poni non potuit. Ita simul causa apparet, quare hoc longum habeat o. Est autem eadem, quae es, profectum ex eds, ess, produxit. Ex qua ratiocinatione sequitur etiam, ut, quum hice, haece uno e, hocce tamen duplici scribendum sit.*) Quod autem de hoc dixi, idem valet in istoc istuc, illoc illuc, quae tamen nullo modo ex istud hoc, illud hoc, sed, ut hoc ex hod-ce, ita ex istod-ce istud-ce, illod-ce illud-ce nata sunt. Istic enim et illic composita sunt ex iste et ce, ille et ce, istece autem et illece eadem lege in istice, illice mutata sunt, qua hicene in hicine, undeque in undique, indedem in indidem, postea istice, illice, quae formae antiquitus in usu fuerunt(cf. istace apud Cat. R. R. c. 132) e abjecerunt similiter atque hice.

Jure igitur affirmare possum, nullum pronomen primitivum esse, sive relativum sive demonstrativum, cujus nominativus et accusativus gen. neutr. illo d careat. Neque igitur quum hunc locum occupare poterit. Itaque nihil aliud relinquitur, quam ut accusativum generis mas- culini id esse statuamus. Idem vult pronomen relativum, quod in omnibus formis eum demon- strafivo hic congruit. Hujus autem accusativus gen. masc. antiquissimo tempore fuit hon-e pro homc idque exstat in altero Scipionum titulo sepulerali(Ritschl Tab. 28). Respondent igitur inter se quom et honc i. e. hom-c, quum et hun-c i. e. hum-e et hac sola re differunt, quod alterum vim accusativi servavit, alterum in adverbii usum transüt itaque viam aperuit formae quem, quae una nihil simile in pronomine demonstrativo hic habere videtur. At, nisi animus me fallit, hanc lacunam explet interjectio demonstrativa hem eique vindico sensum adverbii hic (hier, jetzt, nun), eundem quem francogallicum habet et etiam nostrum da, quod et ipsum modo adverbium modo interjectio est. Simile est em, vetustus accusativus pronominis is, quem Festus(p. 76, 77 ed. Müll.) non modo pro eum, sed etiam pro tum usurpatum füisse tradit. Id convenit etiam in alteram hujus accusativi formäm im, quae est in inter-im(cf. inter-ibi) quaeque in lingua Osca, ubi ex im factum est in(Mommsen Osc. Stud. p. 43), non modo signi- ficat eum, sed etiam et, proprie, ut mihi videtur, tum(cf. tum tum pro et et). Si quis autem mihi objiciat, quem et em se applicare ad nominativos quis et is, neque tamen hem ad nominativum his, ei concedo, formam illam quidem non repperiri, sed est conjicienda. Nomina- tivum his enim postulat hibus, qui dativus est apud Plautum Curc. 506(cf. Varro L. L. 8, 38 72; Neue Lat. Formenl. 2, 150), postulat etiam pronomen relativum et interrogativum, cujus nominativo quls, qut respondet häs, hi-c, quod est pro his-c et vocalem productam habet propter s amissum, sicut qut et idem. Haec si recte disputata sunt, hi-c et qui easdem accusativi for- mas genuerunt, hon-c, hun-c, hem; quom, quum, quem quae tamen fora diverse adhibitae sunt.

Quanta sit similitudo declinationis pronominum hi-c et qui, demto illo c demonstrativo, et juvabit oculis cernere et rei ipsi, de qua hic agitur, commodo erit. Quam ob rem utriusque pronominis singulos casus conferam.

*) Quod in Sen. Cons. de Bacanalibus hoce(cf. Goettling 15 Röm. Urk. p. 28, vers. 26) uno o verbeem est,

sententiae meae non repugnat. Etenim in illo edicto nulla omnino litera geminata est. 1*