2
anticus pro antiquus, grandilocus pro grandiloquus, locor pro loquor. Praeterea Ciceronem, quem ducem sequi consuevimus, non cum scripsisse et pronuntiasse existimo. Id quidem prae- ter alia locus in ejus epistola ad Att. 6, 1§ 13 indicare mihi videtur: Haee non noram tum, quum cum Democrito tuo locutus sum. Persuadere mihi non possum Ciceronem dixisse: Tum, cum cum Democrito tuo locutus sum.(Quid? si nostras scriptor mediocris, nedum egregius, dicat: Er handelt mehr als Freund, als als Gebieter. Quis Francogallus dicat: Je ne dis que que vous êtes imprudent. Incommodum illud senserunt complures viri docti, in quibus Orelli et Baiter, hique verba sic collocaverunt: Haec non noram tum, cum Democrito tuo cum locutus sum. Istud vero remedium pejus est malo. Neque enim fieri posse credo, ut in prosa quidem oratione quum, si ad praecedens tum pertinet, a primo sententiae loco demoveatur. Praeterea obliviscendum non est, primum cum non ante annum 709 U. C. apparere et in illa ipsa lege Julia municipali ter quom esse scriptum. Confer etiam Corssen Ausspr. 1, 35.
Vetusta monumenta primam formam quom repraesentare vidimus. Quom esse antiquius quam quum vel cum, etiam ex-hoc potest colligi, quod in lingua latina o in u, non u in o transit. Alia quoque argumenta afferre possum, sed ut leviora et non necessaria omitto. Quod si quom forma primitiva et hine progrediendum est, primaà oritur quaestio, quid illud qquom sit. Hujus aetatis homines docti, qui quidem talium rerum periti intelligentesque sunt, ad pronomen relativum id esse referendum consentiunt. De ejus natura autem partim omnino tacent, partim, ut Krüger(Gramm. Lat. p. 790 a. 1), tantum dicunt esse accusativum, ali, in quibus vir de grammatica latina optime meritus, Ferd. Schultz(Gramm.§ 229 a. 3, ed. 4) esse accusativum generis neutrius, Corssen(Kr. Beitr. p. 292) et Bücheler(Lat. Decl. p. 26) ei locum accusativi generis masculini attribuunt. Ex quibus omnibus nemo sententiam suam adcuratius explicavit, praeterquam quod Corssen l. c. pauea verba addit, quae mihi quidem non prababilia videntur. Exstiterunt etiam aliae opiniones, quarum duas attulisse satis erit. Max Schmidt in praestanti commentatione de pronomine graeco et latino p. 96 de cum, tum, dum, num dicit, in um syllaba temporis significationem esse; Doederlein jocari videtur, quum dicit(Etym. p. 50):„Cum, quom, da, als— Apocope von„dre jonisch statt rre.“ Talia memorare vix operae pretium est.
n Omnibus accurate diligenterque consideratis pro certo statui posse arbitror, quum esse accu- sativum pronominis relativi. Ea tantum quaestio relinquitur, utrum sit aceusdtivus generis masculini an neutrius. Hoc si esse potest, omnis diffcultas evanescet, quoniam primum, postre- mum, ultimum nihil differant. Sed vereor, ne fieri non possit. Etenim vera et primitiva pro- nomina, nominatim demonstrativa et relativa, nominativum et accusativum gen, neutr. non syllaba um formant, sed literand, velut id, illud, istud, quod, quid. Si quis putet, neutra ipsum et hoc ei regulae non convenire, fallitur. IIlud enim compositum est ex is et pse, et declinatio antiquitus in fine prioris partis facta est, cujusmodi exstant formae eumpse, eampse, eopse, eapse, unde reapse i. e. re eapse=e re ipsa. Ex quibus neutrum primitivum idpse licet conſi- cere, quod tamen ingenio linguae latinae repugnat, et, si unquam usurpatum est, in ipse muta- tum esse veri simile est, sicut idem mase. et neutr. pro isdem et iddem. Haud dubie igitur neutrum ipsum iis temporibus ortum est, quibus Romani illius regulae non magis meminerant, quam dualis numeri, qui est in duo et ambo quique accusativi formas duos, ambos pro duo, ambo revera respuit. De nominativo hoc autem sie se res habet. Hie ortum est ex hi et addi- tamento demonstrativo ce, atque hice, quae forma in locum falsae hicee(cf. Ritschl Proleg. Plaut. p. 102) ubique substituenda est, saepissime repperitur, praecipue in vetustissimis inscriptio- nibus(cf. Ritschl Mon. Epigr. tria p. 16). Ergo hic, haec, hac amiserunt e finale et sunt pro


