Aufsatz 
Quaestionum Homericarum specimen: De formis quibusdam verborum mi in aliam declinationem traductis / Heinrich Rumpf
Entstehung
Einzelbild herunterladen

25

Tantum vero abest, ut ob formam vocis Surtoy non soloecam et ob tantum numerum aucto- rum barytonam formam defendentium codicis Veneti lectionem gurtey improbem, ut hanc veram Aristarchi manum agnovisse mihi videar. Cujus recensionem si ubique in Homeri carminibus restituerimus, satis superque habebimus, quum Aristarcheorum studiorum non modo summa apud veteres auctoritas fuerit, sed etiam adhuc certiora extent vestigia. Quum vero non modo superiores critici Homericorum carminum, sed etiam aequales Aristarchi et qui post eum hos libros recogno- verunt, non omnes Aristarchea illa asperitate munus suum exercerent, factum est, ut haud paucis locis cum Aristarchi lectionibus aliae ex antiquitate traditae sint, quas quamquam in recognoscendis carminibus poetae Aristarcheae rationi posthabendas, tamen non per se deteriores et ab Homero plane alienas esse recte dixeris. Aristarchus enim, qui ex poetae sui libris omnes naevos tollere studeret, omnia, quae aut rariore et horridiore ipsius declinationis forma aut significatione vocis audacius immutata a vulgari poetae ipsius usu aberrare viderentur, quantum fieri posset, de medio sustulit. Quod utrum quoque loco deligendo rectius an corrigendo effecerit, ignoramus. Haud im- prudenter autem eum egisse, non tam inde colligimus, quod lectionum non Aristarchearum, quas quidem ante Aristarchum extitisse tenemus, non semel memoria servata est, quam quod ipsius Aristarchi dubitatio compluribus in locis clare apparet.

Denique, ut dicam, quod sentio,»Ubicunque vulgatae lectionis et Aristarcheae rationis auctores aut proximi hi ipsi inter se discrepant, non statim, quod potissimum Aristarchi esse videatur, solum verum, cetera Homerica non esse et post Aristarchum poetae carminibus a gram- maticis, librariis, grege semidoctorum hominum inculcata esse dicemus. Immo quo libentius quis- que concedet, solis Aristarchi studiis aequalem Homerici textus conformationem quasi funda- mentis superstrui posse, eo certius non alia omnia plane abjiciet, quae jam veteres in suis Homericis libris legisse constat et quarum partem ipse Aristarchus in altera editione(10) probasse videtur. Ejusmodi exempla igitur diligenter notanda erunt, quo facilius ab iis vitüs discernantur, quae ut in alios libros, sic in Homericorum carminum codices negligentia vel temeritate inferioris aetatis permulta invaserunt..

Sed ne illorum, quae supra de Aristarchea ratione dixi, exempla desideres, pauca ex illo genere nunc delibare liceat.

Vulgatam I. Suyto a tot auctoribus fide dignis traditam neque eam, quae facile depravato&i uον‿‿ενενανν. inferioris aetatis usu loquendi orta esse possit(quis enim testatur Graecos infimae aetatis verba 3 uao in barytonorum modum declinasse) antiquam habeo lectionem, jam Alexandrina aetate una cum altera circumlatam. Aristarchus praetulit dεεν 9 10 ,%ννε ad poetae usum magis accom- modatum.

Item, quod in Odyssea ter recurrit, mπμιέφαιιοο εσ˙ιο⁷ 5ταεοιε, 110;, 133; ¹, 251 in ³,νQοασανιον vituperationem cadit. Buttm. gramm. Anom. in v. νο scribendum esse duxit dε⁶ιαννε, quod deνεινονον. recepit Bekkerus. Recte quidem mea sententia, quum, quod sciam,, 331 in omnibus libris et edd. sit Gmπ ι ⁴ινέν ⁵ςσιοε ας et aliis in locis boni libri, ut cod. Harlejanus e, 110 et 133 clare- deπηισσιεων cf. schol. Pal., Q., Harl. ad s, 110 et Pal., Harl. ad y, 251, Vindobon. cod. 50 tribus illis locis mπέασε idem exhibeant. Accedunt grammatici, ut Etym. M.

(10) Consulto nomen hoc teneo. In hac enim quaestione nihil interest, utrum ea, quae rijs drsς nomine circum- ferebantur, in altera editione ab ipso Aristarcho vulgata sint, an ab Aristarchi auditoribus in ipso textu ea corrigen- tibus, quae e magistri disputationibus vel libellis rectius coguosse sibi viderentur. v. Bernhardy histor. gr. literarum II, pag. 105.

4