— 22—
Restat, ut dicamus, qua occasione oblata ex more laudabili, a patribus accepto, haec praefati simus. Celebrabuntur enim diebus supra indicatis in Gymnasio nostro solennia publica, quae sexto quoque mense institui solent. Quibus discipulorum no- strorum parentes et necessarios frequentes affuturos esse confidimus. Praeterea autem omnes hujus urbis incolas, suis quosque nominibus ornandos, quibus haud negligenda videtur haec gravissima rerum publicarum pars, quae in juventute optimis artibus im- buenda versatur, ut solennibus illis frequentia sua honorem, splendorem, dignitatem addere ne recusent, oramus rogamusque.


