Aufsatz 
De quibusdam neglectae latinae linguae causis / Ludwig Dieffenbach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

. 7

Nulline igitur diſcipuli a litterarum ftudio po- ſtea futuri alieni in ſcholas ſtudioſae iuuentuti deſti- natas ſunt admittendi? Mihi quidem res in ambiguo non eſſe videtur. Nam multis de caufis iuuenis in poſterum ſcientiis vacans ſummo cum ſtudio diſcat linguam latinam neceſſe eſt, cui incubuiſſe certe non multum proderit mercatori vel opifici.

Venio ad aliam latinitatis neglectae, non mino- ris, vt puto, momenti, caufam. Plurimi pueri ho- die ſcholis, quas Gymnaſia vel Paedagogia dicunt, ea traduntur aetate, qua intellectus eorum ita rerum notione caret, vt vix linguam vernaculam loqui pof- fint. Quis igitur hos in pueros fructus e ſermone latino docendo redundet? Malti quidem viri docti in tironum vſum libros latinos conſcripſere; omnes autem ad diſcipulorum tam tenerae aetatis captum minime eſſe accommodatos& eiusmodi libros con- ſcribere omnino maximum eſſe negotium haud facile quisquam negabit.

Dicet aliquis: iuuenes diutius in ſchola ſunt re- tinendi, vt multis diſcant annis, quae paucis diſce- re non poſſunt! Bene quidem monitum, valde au- tem dubito, an vllus ſcholarum collega fit, quin in- telligat hoc non niſi maxima difficultate fieri poſſe. Puerum enim diutius quam ſodales retineri aegre fe-

ren-