3—B
rentem, facile litterarum capit taedium, quod neque amor neque ſeueritas praeceptoris tollit. Interdum etiam, difficile creditu, patres, vt filii tempore quam breuiſfimo ſcholarum claſſes percurrant, omni modo nituntur,& quis neſcit, iuuenes inuitis patribus diu- tius in ſchola retinere in praeceptorum poteſtate ſi- tum non eſſe. 2—
Cum his, vt opinor, praecipuis latinae linguae neglectae cauſis, alia coniuncta eſt, quae temporibus noſtris etiam ceterarum ſcientiarum ſtudio miris mo-. dis nocere ſolet. Dico illam adoleſcentium legendi fabulas, quas nominant Romanenſes, auiditatem. Qua de cauſa omnes, quorum eſt adoleſcentibus impertire litteras, operam dent oportet, vt quam plurimae eiusmodi fabulae eorum manibus eripiantur. Sane quidem difficile factu erit; nam quihus rebus domi diſcipuli occupati ſint, rariſſime ſciunt praeceptores. Admoncantur igitur parentes, vt etiam in hac re adiuuent viros, quorum auctoritas, auxilio ipſorum, deficiente, in educandis& erudiendis pueris ſem- per parum valet.—
Pauca mihi adhuc de linguae latinae docendae methodo ſunt adiicienda. Ante omnia in infima ſcho- larum claſſe, praeter alia inteflectui puerorum colen- do apta, nullius niſi vernaculae linguae doceantur regulae velim. Cua in re qui melius profecerint
— pueri


