6=ʒ (MeeGlEE2 4) ae4EEEAIMEe)
No tis temporibus omnium ordinum homines libe- ros melius educandos erudiendosque curant. Opifi- ces adeo, iis quae ipſi in pueritia didicere non con- tenti, hodie filios in ſcholas mittunt in quibus olim non alii erant alumni, quam qui litteris erant deſti- nati. Quo fit, vt numero diſcipulorum aucto, Prae- ceptores omni adhibita diligentia eos vix ac ne vix quidem oculis poſſint perluſtrare. Praeceptor enim, etſi optimus fit, tamen tenerae aetatis pueros, rei quam docet non ſemper attentos reddere poteſt, prae- ſertim in ſchola, vbi multi alumni inueniuntur, quo- rum patres vitae ratione aut arte quam tractant ipſa non optimis moribus praediti ſunt. Perſaepe igitur a male moratis interpellatus& numero alumnorum impeditus nunquam eorum exercitiis& induſtriae ſpeciminibus domi elaboratis tantum temporis& di- ligentige, quantum paruum numerum erudiens im- pendere poteſt. Huc accedit, vt ſcholis praepoſiti diſcipulorum, qui arti cuidam non litteris ſe addi- cturi ſunt, rationem habentes, permultarum ſcientia- rum elementa in inferioribus ſcolarum claſſibus do. cenda curent, a litterarum ſtudiofis alio tempore, pro mea quidem ſententia, maiori cum fructu colenda.
Nulli


