Aufsatz 
De psalmi CXXXIX titulo et argumento / Friedrich Karl Rumpf
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14 4==S=.

pollentius. Dauides denique cum omnes, vel triſtes, vel laetos ſenfus verſibus mandare, Deumque illorum quaſi teſtem facere ſoleret, quis eſt qui miretur, maxima grauiſſimaque illa cri- minatione laeſfum Dauidem, dolorem aegritudinemque animi carmine ſeribendo leuaſſe?

Haec itaque fortunae illa eſt conditio, in qua ſi Daui- dem hunc Pſ. ſcripſiſſe ſumas, ſenſuum varietas, eorumque nexus optime, meo ſaltem iudicio, explanari poſſunt. Alium

autem, cui carminis noſtri argumentum magis conueniat at- que congruat, ſtatum, nec me noffe connteor, nec explorari

poſſe exiſtimo. Quomodo tandem haec ode melius illuſtrari queat, neſcio, ſi dixeris, a feriorum temporum poëta Dauidis hanc ſibi triſtem fortunam fingente, Pſalmum eſſe compoſi- tum. Ad illam vero Dauidis vitae partem, quam ſupra ad- umbraui, vt Pf. hunc referendum putarem, maxime v. 21-24 me bermouerunt. Verfum enim 21. ſic vertendum eſſe cen- ſeo: nonne hoſtes tuos odio ego profequor, aduerfariosque tuos abominor? Quibus verbis hanc ineſſe fententiam arbitror: tantum abeſt, vt ego ad Philiſthaeorum(apud quos nunc in. vitus& coactus commoror) ſacra transgreſfus ſim, vt eodem aduerfum illos ſemper, quo antea,& quo ceteri populares mei, odio affectus ſim. Scio equidem ab aliis hunc v. ſic explicari: nenne hoſtes tuos odio proſequerer, i. e. nonne mi- hi hoſtes tuos odiſſe liceret; ſed an ſatis recte dubito. Gram- maticae quidem leges vtramque interpretationem permittunt, ſed mores aetatis illius poſteriorem explicationem maxime im- pugnant. Conſtat enim inter omnes, hoſtium odio flagrare, nemini illa aetate crimini eſſe datum. Qua cauſffa igitur per- motus vates, odium contra inimicos excufaret?- Hac quo- que interpretatione admiſſa v. 22, melius abeſſet, neque eum

praecedentihus& ſubfequentibus, niſi extrinſecus aliquid pe- . 242 tere