Aufsatz 
De psalmi CXXXIX titulo et argumento / Friedrich Karl Rumpf
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

re videretur. Dauides enim& fatis diu* apud Philiſthaeos commoratus eſt,&, bello inter Saulum Achimque orto, Achi, vt in hac expeditione comes foret, adhortanti, morem gerere debuit; quod vtrumque fane ad periurii impietatisque fuſpicio- nem dispellendam non valuit. Succeffus etiam, quem aduer- fariorum ſtudium, Israëlitis Dauidem inuifum reddendi, habue- rit, veſtigium quoddam hiſtoria nobis reliquiſſe videtur. Quam- vis enim, ante quam ad Philiſthaeos abierat, Dauides tanta gra- tia apud Isratlitas floruiſfet, vt Ionathan ipfeque Saulus nulli dubitarent, quin Dauides aliquando rex crearetur; Dauides ta- men, Saulo mortuo, prius quam in patriam reuerteretur, Io- vam, vti 2. Sam. 2. v. 1. ſcriptum eſt, confuluit, num in Iu- daeam,& quodnam in oppidum proficiſceretur. At louam, niſi incertis dubiisque in rebus, conſulere non conſueuit. Gen- tis Iudaicae animos a Dauide, longa ipſius in Philiſthacorum fi- nibus commoratione, abalienatos fuiſfe, forſitan ex eo etiam colligere licet, quod poſt reditum in patriam, Dauides parte tantum aliqua regni potiri potuerit,& longo demum poſt tempore vniuerſi populi rex ſit conſtitutus.

Haec vero falſiſfima eaque grauiſſima, perfidiae in Deum, perfidiae in patriam calumnia, nonne Dauidis animum vulne- raret, eoque grauius vulneraret; quo puriore amore Deum ſemper coluerat, quo ſinceriore ſtudio patriae populariumque commodis atque vtilitati confulere& inſeruire numquam gFeſti- terat? Nam nullum certe, quod Dauidi inferretur, erimen excogitari poterat, quod ad ſpem ipfi cariſſimam, Saulo fucce- dendi,& felicitatem gloriamque gentis fuae ſtabiliendi ac pro- mouendi, fallendam& irritam faciendam efficacius effet atque 3 B3z pol. * Queeſtio, num 1 Sam. 27. v. 7. verba S'tom yate,'d an⸗

num& quatuor menſes, an vt aliis interpretibus viſum eſt(con- ſentiente Ioſepho Antiq. Iud, Lib. 6. c. 13.§. 10), quamor menſes ſignificent, ab hoe loco aliena eſt-