6—
Itaque cum Pf. hunc ſcholae noſtrae alumnis interpreta- rer,& difficultates modo dictas reputarem, factum eſt, vt eius ſcribendi occaſionem coniectura aſſequi conatus, tandem hy-
potheſin, obſcuritati tollendae forſitan haud inutilem mihi re- periſſe viderer.
Animaduertens poſten eam nondum* alibi exſtare, futu- rum eſſe ſperaui, vt opera mea, illam declarandi argumentis- que idoneis firmandi, Viris doctis nec plane fuperuacanea, nec ſolemnia ſcholaſtica indicendi offcio indigna iudicaretur. Mi- nime tamen me fugit, omnem hane disputationem a fola ma- ioris minorisue probabilitatis laude commendari; neque ea me arrogantia cepit, vt idem hypotheſi, quod certis hiſtoriae teſti- moniis, pretium ſtatuendum exiſtimem.
Omni quidem coniecturae huius exponendae ſtudio ſuper- federe debuiſſfem, ſi ea, quae contra titulum, Dauidi hunc Pf. adſeribentem(cui opinioni& me aſſentiri infra patebit) dis- putata funt, rationibus ſatis certis comprobari poſſent.
Itaque
omne malum e rerum natura ſublatum vult, vt ſit opus ab o- mni parte perfectum.
* Inimicorum calumniis poëtam ad hanc oden ſcribendam adductum fui- ſe, alii iam monuerunt. In Criric. Sacror. Supplementi Tomo II. p. 1117. adnotatum eſt:»Eſt Pfalm. 4aueroenries, in quo conte- ſtatur Deum de innocentia ſua aduerſus cnlumn.“— Sic fere Kheniae uoque argumentum definit.— Darbius etiam Pſalmum ad idem fere tempus— accuratius enim non definit— ad quod ego, referendum genſet; qualis autem fuerit calumnia, quam poëta conqueratur, non declarat. S. V. Paulus contra in Claue laudata, auctori inimicos exprobraſſe putat, eum a vera KReligio⸗ ne deſciuiſſe, ſic enim verba"welchem man wahrſcheinlich vor⸗ warf, daß er ein Freuud der Balyloiier ſey' intelligo; temporis autem ratione in alia omnia diſcedit. Celeb. Nachrigallius quo- modo Pſ. noltri argumentum conſtituat, ignoro; cum mihi, quod valde dolco, eius verſionem inſpicere non licuerit.


