—. 5 Quare valde opportunum& vtile fuit viſum, in omnibus, vbi fieri poſſet, ſcientiis mathematicis
conſtruere eiusmodi tabulas, e. g. finuum, tangen- tium, logarithmorum, cet.
Huc etiam pertinet factorum tabula. Nulla ad. huc regula vniuerſalis, cuius adminiculo factores ſim- plices cuiuscunque numeri, ſi qui dentur, inuenire liceat, excogitata eſt. Vbi igitur numerum quendam in factores diuidi opus fuerit, ſine computatione, eiusmodi tabulam euoluendo, quod quaerimus conſe- cuturi ſumus.
Nec ratio, quoscunque numeros primos a com, poſitis discernendi, hucusque inuenta eſt, etſi iam- diu, vnumquemque numerum primum neceſſario vno maiorem vel minorem eſſe, quam productum, cuius factor alter eſt 6, notum fuit.(Significet X quem, libet numerum, Z vero quemlibet numerum primum, & Z eſt vel. 6 X † I, vel 6. X.— I. e. g. 29 5. 6— 1. 37—. 6. 6 † 1.).
Sed multum abeſt, vt omnes numeri, qui hac formula exprimuntur, ad numeros primos ſint refe- rendi: e. g. 25 eſt vno maior quam 4. 6,& 35 vno minor quam 6. 6, vterque autem numerus com- poſitus.
2 3 Sed


