——
ciant: ſic e. g. 6 ex multiplicatione 2& 3 oritur, ideoque 2& 3 ſunt factores numeri compoſiti 6.
Omnes numeri compoſiti ex multiplicatione duo- rum vel plurium numerorum primorum, qui illorum factores fimplices ſunt, proueniunt, hisque inuentis, facile omnes factores compoſiti innoteſcunt. E. g. 70 conſtat ex factoribus 2, 5, 7, ideoque 10, 14, 35 ſunt huius numeri factores compoſiti.— Numerus cubicus 27 oritur, ſi radkix eius 3 in numerum qua- dratum 9 ducitur; i. e. 27 3. 3. 3: numerus quadratus 9 eſt igitur eius factor compoſitus.
Quia notitia factorum ſimplicium numeri dati ſaepiſime magno eſt vſui, iam dudum tabulae, in quibus numeros ab 1 ad 10000 vel 100000, adiun- tis eorum factoribus, inuenire liceat, confectae ſunt, ita vt nullo negotio, an numerus datus per alios in- tegros diuiſibilis ſit, nec ne, perſpici poſſit.
Qui propoſitiones mathematicas occaſione data ad varios vſus, in vita communi obuenientes, adhibere cupiunt, experientia docentur, quasdam numerorum rationes& formulas ſaepenumero occurrere, ideoque operae pretium eſſe, eas ſemel computando quaerere & annotare, vt, quotiescunque adhibendae fint, de
integro ponere calculos& rationem inire ſuperſede- re poffimus. Quare


