Aufsatz 
De nova methodo tabulam numerorum compositorum factores simplices continentem construendi / Frid. Guil. Dan. Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

um mihi propoſitum ſit, tabulam numerorum

compoſitorum, ab vnitate ad 30000 progre- dientium, per 2, 3, 5, 7& I1 haud diuiſibilium, mini- mos continentem diuiſores, in medium proferre,& no- ua quidem ratione ita compofitam, vt arctioribus limi- tibus, quam aliae fimiles factorum tabulae, quae iam olim editae funt, circumſcripta ſit: haud alienum a re mihi videtur, de numerorum ſimplicium ſeu primo- rum atque compoſitorum diſcrimine, porro de vario talium tabularum in rebus mathematicis vſu, deni- que de earum vetere& adhuc vſitata conſtructione quaedam praemittere.

Quiuis numerus, per vnitatem tantum, nec per alios numeros integros ſine reſiduo diuiſibilis, nume- ri primi ſeu ſimplicis nomine inſignitur. Huiusce generis ſunt e. g. 1, 2, 3, 5, 7, 11, 13, 17, 19, 23, 29,& ſ. p.

Numeri compoſiti vocantur, qui per alios nume- ros integros ita dinidi poſfunt, vt nihil reliqui fa- 7 2 2 ciant: