Aufsatz 
Animadversiones quasdam in Ciceronis de fin. bon. et mal. libr. V. cap. XIII / Friedrich Wilhelm Daniel Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14 4. bus externis circumſtantibus, ea quae antea iucunda erant, vo- luptate carent, non amplius bona, imo ſaepiſſime mala&

noxia habentur. Ex quo perſpieuum eſt, ea relatiue non ab- ſolute eſſe bona.

Honeſtum autem abfolute& per ſe bonum eſt, eiusque praeſtantia atque dignitas haudquaquam ex relatione ad fines quosdam, extra rationem ipſam poſitos, düudicanda, fed ſem- per& ab omnibus, rationis non expertibus, tam hominibus, quam aliis naturis, homine praeſtantioribus, pari aeſtimatione agnoſcenda eſt. Quaecunque rationis legibus moralibus con- ſentanca cognoſcimus, ea non poſfumus vna voce& confen- ſu non approbare.. 3

Qui Epicuro adfentiunt, quidquam per ſe eſfe bonum& expetendum negant, nihilque bonum, niſi quod voluptate nos afficit, nominandum eſſe affirmant. Ideoque virtutem cam tan- tum ob caufam laudandam atque exercendam eſſe opinantur, quia multa magnaque eius ſint praemia,& recta animi hone- ſti adfectio homini, nullius culpae conſcio, oblectamenta iu- cundiſima adferat: cum e contrario mens, quam vitiorum ta- des inuaſit, ſcelerum conſcientia opprimatur. Qnuia id vero, quod iuſtum atque honeſtum dicitur, eatenus tantummodo, qua. tenus beatos nos reddit, bonum,& quod iniuſtum ac turpe nominatur, non niſt quatenus, conſcientia obſtropente, in mul- tas