Aufsatz 
De vero orationis ordine trium Jesaiae capitum XXIV. XXV. et XXVI / Johann Georg Friedrich Leun
Entstehung
Einzelbild herunterladen

=. 13 tentia omnium fere intefpretum eadem orationis ferie, in vno continuo carmine atque argumento louam patriae liberatorem praedicat fumma lactitia plenus. Sed animum inducere ne- queo, vt putem, haec maxime contraria, vno tenore progredi poſſe. Sed forte quis contra dicat, eam eſſe prophetarum israe- liticorum rationem, vt lubito animi motu concitati ad alind argumentum progrediantur, ac omnino in carminibus lyricis non eundem eſſe cogitationum nexum, qui in oratione pedeſtri inſit, cum in commemorato genere multa animi cogitata at- que impetus facile praetereant poetae. YNates igitur, qui ſta- tum patriae triſtiſimum deplorauerat, forte iam animo fibi fu- turam Iouae liberationem informat, ideoque animi impetus eum fert, antequam laetiorem huncce ſtatum commemoret, ad carmen canendum, maxima laetitia plenum. At Cap. XXV. longe in diuerſo argumento verſatur, nec vates, quod in eo- dem carmine, certe cum praecedente connexo cuilibet exſpe- ctare licet, non diuinam benignitatem, quae falutem afflicto populo praeſtitit, laudibus celebrat, ſed de vrbe hoſtili canit, guam deſtruxerant Israelitarum exercitus. In hoc igitur ca- pite mihi invenire videor hymnum poſt deuictos hofles atro- ciſimos corumque oppida diruta cantatum, quippe non modo nulla adeſt cauffa, quare hoc carmen tum praecedentibus fe- ctionibus connexum eſſe putemus, ſed' etiam omnia ita funt comparata, vt hymnum plane, fiue ad tempus, nue ad argu- mentum reſpiciamus, ab illis diuerfum eſſe indicent,

B 3 Nec