Aufsatz 
De vero orationis ordine trium Jesaiae capitum XXIV. XXV. et XXVI / Johann Georg Friedrich Leun
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

Nec opus eſt disquirere, quis fuerit populus a Iudaeis debellatus, cum vates ipſe in carminis fine ad Moabitas eo- rumque oppida omnia referat. Hoc demum loco populum, cuius clades vates canit, nominari minime eſt quod miremur, cum animi impetus eum inhibeat, quo minus gentis, quam per totum carmen ante oculos habet, prius mentionem faciat. Homines autem, quorum tempore canebat propheta, omnes no- uerant rempublicam ab Israelitis deuictam, ad quam tota re- ferenda ſit dictio poetica. Caeterum Moabitas poenis diuinis debellatos fuiſſe Ioſephus autor eſt, Ant. iud. Libr. XIII. 5. XIV. 2. XV. 4.

.

Aliud carmen, ab eodem, vti videtur, vate profectum ab initio Cap. XXVI-XXVII, r. progreditur, quod in eo- dem cum hymno Cap. XXV. argumento verſari exiſtimo, quamuis quae ſint iſta laetiſſfima Iudaeorum tempora hic can- tata, nemo certe definire potuerit. Diligentius autem hoc car- men conſiderans haud qubitabit ad ea poemata, quae alternis choris diſtincta ſunt, pertinere. Id quod alio loco, volumi- nis tertü der Bibel in ihrer wahren Geſtalt&c.&c. ſectio- ne prima, quae Iefaiae vaticinia continebit, hic arctis limitibus circumſcriptus, fuſius oſtendere animus eſt.