Aufsatz 
Adnotationes quasdam ad Ciceronis De natura deor. lib. II. cap. 31 / Friedrich Wilhelm Daniel Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

..11T tis, quae ex morali hominum natura ad euincendam hane ve- ritatem deducuntur), colligi non poſſe, perſpicuum eſſe mihi quidem videtur. Quare- etiam illi, qui neruum probandi om- nem in phyſicis rationibus ineſſe putant, faepe numero tamen alias, e morali bominis natura ductas rationes ilſis phyſicis ar- gumentis admiſcere ſolent.

Sed neceſſe eſt, vt accuratius inquiramus, quae ſit vis ar- gumentorum, ex contemplatione mundi repetitorum; an nos ad firmam& conſtantem perſuaſionem exiſtentiae dei& ad notionem illius haud ambiguam ducere poſſint, nec ne.

Primum manifeſtum eſt, diligentem naturalium rerum obferuationem& perferutationem, quae artibus& ſcientiis omnibus tanta adfert incrementa, ac innumeras nobis praebet occaſiones exercendi acuendique ingenii, neminem intelligen-. tem non in ſententiam adducere, omnia in rerum natura ita compoſita atque ordinata eſfe, vt ad finem quendam ſummum ſpectent; nihil temere& ſine cauſa factum effe. Quodſi ve- rum eſt, mundum ab auctore, fapientia& potentia mira prae- dito, creatum eſfe, confilioque eius adminiſtrari oportere, quis non videt? Nam haec omnia caſu quodam fortuito tam pul- chre facta,& in tam admirabilem ordinem reducta effe, hoc vero cogitare haud quisquam fana mente gaudens poteſſ.

Sed hunc mundi creatorem, conſeruatorem& gubernato-

rem, tot tantisque virtutibus praeditum, quot& quantae ex B 2 operi-