8
templi huius inſtaurationem alacri animo perficiendem, per
conſiderationem ſplendoris& gloriae, fuo tempore huic do- mui conciliandae, incitet: iam fac, hane gloriam ex mente ſacri vatis non in hac aede, ſed in templo, quod dicunt, my- ſlico, fiue eccleſiia N. T. exſtituram, vel vnice& directe in aduentu Chriſti quaerendam, quae tum vis hortationi huic in- erit, quomodo hoc incitamentum ad perfuadendum erit ido- neum, aut, vt recte dicam, quis prophetam contra feopum ſunm diſſferentem tolerare poterit? Obſeruandum hic eſt, vt opinio noſtra magis confirmetur, aliorum prophetarum ora- tionem prope eſſe eandem, cum de glorioſo& proſperrimo eccleſiae Maccabaicae ſtatu loquuntur, quem prorſus iisdem
phrafibus deſcribunt, iisdem inſigniunt characteribus. Exem-
plorum omnia plena funt, vbique prophetae, inprimis Zacha- rias, ita inſtituunt. Quis alium fenfſum verborum, quam
qui apud ceteros prophetas eſt clariſimus, in noſtro exſpectet?
Fieri Wix aliter poterat, quam vt propbeta per huius etiam fe-
licitatis certam ſpem, eandem cum reliquis prophetis viam in- fiſtens, Iudaeorum animos per rerum tenuitatem, populi in- frequentiam, hoſtiumque multitudinem& potentiam demiſſos, erigeret& conſolaretur. e
Reſtat, huius prioris oraenli partis fenfu in lucem pro-
—
tracto, vt eius implementum ex hiſtoria demonitremus, conſu-
lentes fequentium temporum annales, ex quibus, quam exacte euentu comprobatum fuerit, luculenter apparebit. Clarum eſt, Haggaeum loqui de bellis, quae non modo felicitas atque gloria Iudaeorum ſequatur, ſed quae ei producendae quam maxime inſeruiant. Plerumque interpretes fumunt, de re- gno pPerſarum per Alexandrum M. deſtructo ſermonem eſſe. Cum vero Propheta bella breui futura praenunciet,&—
3, um
— *


