8—
Adt. IV, 4, 37——- Age nunc, bellug,— Credis huic quod dicat?
Difficultatem, qua laborat lectio vulgata huius loci, quaeque in eo eſt, quod Phaedria Pythiam, in quam nuſpiam alias tam grauiter inuehitur, belluam appel- let, ſenſiſſe non videntur veteres poetae noſtri Scho- liaſtae. Sic enim Donatuf.*A perſonae qualitate derogat fidem. Nam quid credendum eſt ſeruo Eunu- cho fugitiuo?“ Eundem fere in modum Eugraphius: „ Hic concluſionibus nihilominus pugnat adoleſcens, dicens Eunucho non eſſe credendum: Age nunc bel. lua] IIlla rarius(apertius coniicit Zeunius) quae accuſabat a perſona, rem ad facta deducit.* Mini. me igitur tetigerunt& enodare conati ſunt, quod nos in hoc loco vel maxime tenere modo diximus. Idem vero non praeteriit Dacierige acumen, quae ita h. 1. vertit: 1
„»Allons courage, bete. Tu crois donc ce qu'il dit.“ Quantum itaque coniectura aſſequi liceat, tali modo hunc locum diſtinguendo ſe expedire conata eſt:
——— Age nunc bellua
Credis huic quod dicat? Vt


